{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 363.5-8","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 363.5-8","ref":"363.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/363.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/363.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/363.5.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"In extremitatum alterâ, parte elatiore, foramen conspicitur quadratum, parvum, per quod interiora contemplari licet: In ipsâ cavitate variae sunt statuae juvenum, virginum, imagines lectorum, graminum; aquae, aliorumque coloribus eleganter distinctorum. Quae ubi per quadratum foramen aspexeris, triplicata apparent omnia, atque illorum quaedam longissime remota, spectaculo jucundo & pulchro. De his aliisque similibus consule Athanasii Kirckeri artem magnam Lucis & Umbrae, lib. 10. part. 3. THERMOSCOPIUM, quod Craseologon vocare soleo, constat ligno oblongo, quadrato, trium pedum altitudine, unciarum trium latitudine, tenente vitrum globosum, quod collum habet longissimum, non amplius pennâ anserinâ, longitudine pedum duorum, terminatum in aliud globosum corpus, quod ligni cavitate tegitur. Huic vitro inest liquor quidam spirituosus viridis, qui, pro ratione temperiei aëris, ascendit modò, modò descendit. Urgente frigore ascendit, urgente calore descendit, unde aëris temperiem exactè demonstrat. Superficies ligni, quà vitrum spectat, chartâ tegitur, lineis atramento signatis certos temperiei gradus ostentans. Superior pars gradus frigoris signat, media temperiei, infima caloris. De insigni hujus instrumenti usu lege Athanasium Kirckerum lib. 3. Magnetis de catenâ Magneticâ cap. 2. SMICROSCOPIUM tubulus est lenticulari vitro, pollicis saltem longitudine, totus quidem ex vitro, sed exterius ebore suffultus, ita ut, columnulis nixus, per fenestellas quasi lucem admittat. Lens vero cochleâ eburneâ cingitur, ut auferri & pro lubitu aperiri instrumentum possit, ubi objectum ei indendum. Totum corpus ex ebore & vitro constat. Aperro instrumento res minuta examinanda vitro inditur, atque clauso eodem, per operculi lentem contemplanda, tam exacte discernitur, ut mirum sit. Pediculus aut pulex magnitudine magnae muscae apparet, ac distinctè pedes hamatos, intestina, Zz 2 htipelidigi. ub. uni-heidelberqu. de / diglitsvorm (6","prev":{"citation":"Museum Wormianum 363.1-4","label":"363.1 to 363.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/363.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/363.1"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 363","label":"UNIVERSITATS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/363","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/363"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}