{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 40.5-7","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 40.5-7","ref":"40.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/40.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/40.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/40.5.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":257,"text":"Externâ superficie cinereum refert Pyritem, granulis aureis intermicantibus, ubi vero fractus est, interior ejus substantia miram ostendit compaginem; ex tribus enim quasi laminis conflatur, quarum quaelibet crassa est unciae parte tertiâ, ex minutissimis filamentis coeruleis composita, quae tamen separari nequeunt. Inter quamvis verò laminam interspersa sunt granula aurea, fovet etiam sinu suo lapidis scissilis particulas quasdam. Durus adeo lapis non est, quin cultro aliquid ei abradi possit. Non multum dissimilis est lapidi, quem Ferrandus Imperatus lib. 24. Hist. Nat. cap. 11. vocat, vegetationem lapidis gypsi pilarem; nisi quod durior sit gypso, & micas obtineat aureas, utpote è Pyritum genere. PYRITES MAMMARIUS à me vocatur Pyrites coloris nigricantis obsoleti, tribus constans globulis cohaerentibus, & quorum singulis papilla erumpit eleganter circulo circumscripta, ut plane tres mammas connata cum suis papillis referat, in centro, ubi uniuntur, etiam papilla emergit elegans. Tota, quia triangulum quasi constituit, à basi in apicem tres superat uncias, pondere unciarum novem, substantia pyritis aureis granis micantis. Ad Silicum familiam & isti spectant SILICES, qui ab Ardelione quodam Italo manipulatim deglutiebantur, ut nummos lucraretur. Res ita se habet. Fuit ante annos circiter hitp:lidigi. ub. uni-heidelberqu. de / diglitsvorm iGa citer decem Agyrta quidam Italus in Angliâ, qui populo persuadebat se lapidibus victitare: accepto enim praemio, manipulum parvorum silicum fluviatilium deglutiebat, ac percussâ regione ventriculi, ex collisione eorum strepitum excitabat, qui ab adstantibus audiri potuit, ut sic testaretur se vere eos deglutiisse. Horum silicum quatuor ad me detulit amicus, quorum tres colore sunt luteo, quartus niveo: sunt autem laeves, magnitudine articuli digiti majoris, nullâ asperitate praediti, drachmas circiter duas ponderantes.","prev":{"citation":"Museum Wormianum 40.1-4","label":"40.1 to 40.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/40.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/40.1"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 41.1-4","label":"41.1 to 41.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/41.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/41.1"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}