{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 42.1-4","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 42.1-4","ref":"42.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/42.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/42.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/42.1.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"Marmora coloribus distingui solent: sunt enim vel uno colore praedita; vel variis simul mistis: Dantur Alba, nigra, viridia, cinerea, flava, varia, &c. ALBUM MARMOR Parium olim dicebatur, ab Insulâ Paro, vel sculptore Ageracrito Pario nominato, qui Venerem ex eo lapide primum sculpsit, à veteribus Lychnites, quod ad lucernas in cuniculis caederetur. Duo ejus genera statuunt, unum Phengites, quod transsucet, alterum non translucens. A vulgari Alabastro duritie differt & splendore. Foditur in Italiâ in agro Lucensi ejus genus quoddam, quod ab oppido CARACIENSE nomen obtinuit. ALABASTRUM quidam huc referunt, sed inter molles & raros Lapides locum suum potius habet, nisi externae figurae & politurae respectu ad marmora etiam referri debere quis putet. Distinguunt verò inter ALABASTRUM & ALABASTRITEM, ita quidem, ut lapis is, qui mollis adeo est, ut scindi cultro possit, Alabastrum vocetur, & à quibusdam ad Gypsi speciem referatur; qui verò durior, ALABASRITES. Alabastrum igitur crudus videtur Alabastrites; hic vero crudum Marmor. Ejus varia statuuntur genera, colorum ratione, adeò ut omne Marmor cujuscunque coloris, modo molle sit, Alabastrum dicatur; unde & Zeiblicium Marmor, vulgo Serpentin-steen/ huc quoque trahunt. Usus tamen obtinuit, ut Alabastrum tantum jam sumatur, pro Marmore albo, molli, ad Parium proxime accedente, qui ustus Gypsi loco usurpari possit. Quidam humorem affusum sorbet, & Alabastrum proprie esse volunt: quidam infusos humores non sorbet, ut Alabastrites: quidam instar onychis pellucet. Variis in locis Italiae, ut & Norvegiae, candidum invenitur; Ratisbonae quoque & in Thermis Carolinis, candidissimus extat. Ex Feroensibus insulis mihi frustum allatum Alabastritis candidissimum, durum, dimidiati globi figuram habens. Alioquin varia vasa ex Alabastrite parata teneo. Ex his confecta vasa, unguenta optime conservant. In Medicinâ etiam usus suos obtinet. Resinae mixtus durities solvit, cum cerâ dolores stomachi compescit, gingivas adstringit, 3j. pondere Dysenteriae medetur; aqua, in quâ solutus, oculorum lachrymas siccat. Extat Langii unguentum de Alabastro, dolores capitis in febribus & aliis calidis affectibus mulcens. In nimiâ dosi exhibitus, ut Gypsum, strangulat.","prev":{"citation":"Museum Wormianum 41","label":"UMIVERSITATS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/41"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 42.5-7","label":"42.5 to 42.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/42.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/42.5"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}