{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 52.1-4","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 52.1-4","ref":"52.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/52.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/52.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/52.1.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"AQUA LAPIDESCENS in Cryptâ Aurelianâ huc spectat, quae nivea est, in formam placentae rotundae concreta, parte sessili inaequalis & aspera, cinereum colorem intermistum habens, alterâ parte laevis & figurâ haemisphericâ fermè, ita tamen ut concretionis modus facile appareat. Cretosa & gypsea; abrasus enim pulvis candido tingit colore. Longè alterius naturae est aqua lapidescens, seu Stalactites, in cryptâ Vicentinâ CuSTOZA dictâ, totus enim Crystallinus est, quibusdam in locis albus, quibusdam ad flavedinem tendens. Mihi inter reliqua frustum est, quod circa ramulum arboris concretum fuisse videtur; corticis enim purpurei in meditullio ostentat reliquias. STALACTITES SICILIANUS, niveus est & mollis, laminatim concretus, aequalis & reliquis omnibus magis compactus, non porosus. Si quid cultro abradatur, subtile est & colore albo tingit. Massula mihi oblonga est, pondere quinque circiter drachmarum. Est in agro Neapolitano, Puteolos versus, lacus Averni dictus, cui adjacet villa Ciceronis, nemore & porticu insignis; Thermae quoque Ciceroni dicatae, Italis i Bagni di Tritoli: ad has Thermas, Sulphure, Nitro & Bitumine constantes, aegri mense Majo confluunt, cùm vel solus earum vapor prosit. Domus, in quibus curationi vacant, eleganti incrustatione sunt ornatae; cujus incrustationis particulae, quas teneo, ex lapillis aut marmore contuso cum gypso & aliis unitis constare videntur, quibusdam tamen in locis fungosae, colore albo & cinereo. Quamvis haec ad artificiosa spectare videatur, quia tamen cum Stalactite magnam habet affinitatem, hic locare placuit. Circa eundem locum visitur Grotta Agrippinae, ubi Neronem Imperatorem materna viscera rimatum ferunt. Haec Grotta incrustatione etiam dotatur peculiari, cujus mihi frustum obtigit, rude, inaequale, gypseum, figurae incertae. STALACTITIS elegans species illa est, quae Tibuli in Italiâ in agro Romano invenitur. Hic, cum candidus, porosus, inaequalis ac variae sit figurae, tam exacte semina, aromata, & amygdala Saccharo incrustata refert, ut eo fallere multos liceat; quocirca & nomen hoc apud Italos obtinuit, ut vocent 1 CONFETTI DE TIBULI. Substantia est non usque adeo dura. Ex eo calcem optimam conficiunt accolae, aedificiis idoneam. STALAGMITES ejusdem naturae ac substantiae esse videtur cum Stalactite. Sed figurâ saltem differt, quod semper globosè concrescat.","prev":{"citation":"Museum Wormianum 51","label":"UMIVERSITATS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/51"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 52.5-6","label":"52.5 to 52.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/52.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/52.5"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}