{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 58.1-4","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 58.1-4","ref":"58.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/58.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/58.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/58.1.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"animalibus desumantur, majori jure quibusdam ad ossa, cartilagines, &c. referendi videntur, quam ad Lapides. Quia tamen vulgus Lapidum titulo eos insignire solet, aliquid ei tribuendum censent Autores, qui huc eos referunt. TUBERONUM seu TIBURONUM Lapis primò occurrit, qui ab Anshelmo Boëtio describitur: quod reperiatur in capite piscis Tuberon, albus, magnus, ponderosus, ita ut interdum duas libras pendeat, nullius saporis, neque tam durus, radi ut non possit. Dum verò Tuberonem describere tentat ex Theveto, Manatum delineat, ut cum Clusio dubitare videatur, an Tubero à Manato differat. Sed ut pace tantorum virorum dicam quod sentiam; Manati & Tubero diversissimi sunt pisces, ut ex autoribus, qui eos descripserunt, patet. Manati tam in fluminibus quam in mari capitur, teste Oviedo; Tuberon vero Cetaceus piscis est tantum Oceani incola, teste Francisco Hernando. Manati pedes habet: Tubero nullos. Manati branchias nullas habet: Tubero utrinque quinque. Manati piscis est, aut Amphibium docile, mite, hominum consuetudine gaudens: Tubero cetus ferox, maleficus, hominum devorator: multisque aliis inter se distant proprietatibus, ut suo loco dicetur. Diversi igitur cum sint pisces, alius erit lapis Manati, alius Tiburonum. Oviedus mentionem facit lapidis Manati, ejusdemque describit vires: sed Hernandus nullius in Tiburone, ut nec Acosta. Nihiloninus arbitror tam Manati, quam Tiburonem tales in capite habere lapides, quales pro Tiburonum lapide venditantur. Nec mihi acu rem tetigisse videtur Anshelmus Boëthius, cum ex Gomarâ, tres vel quatuor tales in capite Tuberonum inveniri asserit, cum re verâ duo tantum sint, ut postea apparebit, ubi, quid Lapis Tuberonum verè sit, declaravero. Nec Oviedus Manati plures quam duos in cerebro habere asserit. Atque ut sine ambagibus dicam quod res est: illud, quod pro lapide Tuberonum vendunt, lapis non est, sed os ad auditum spectans, quod in omnibus cetis auditum habentibus reperitur, diciturque ab Anatomicis cochlea, cavitas cochleata buccinata, antrum buccinosum: nam gyros habet se mutuo excipientes, atque tenuissimâ ac mollissimâ membranâ succingitur. Quod & Oviedus diffiteri non videtur, de Manati agens his verbis: Habent porro isti pisces quosdam lapides, sive potius Ossa in cerebro (scilicet circa meatus auditorios) Coli doloribus & Nephritidi valde utilia.","prev":{"citation":"Museum Wormianum 57","label":"UNIVERSITATS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/57"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 58.5-8","label":"58.5 to 58.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/58.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/58.5"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}