{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 58.5-8","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 58.5-8","ref":"58.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/58.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/58.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/58.5.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"Hinc factum arbitror, ut, cum ossa haec in omnibus cetacei generis aut magnis piscibus sibi quoad figuram sint similia, à multis confundantur, & lapides hi Manati idem esse putentur cum lapidibus Tuberonum, siquidem externâ figurâ discerni nequeant. Imo à fide dignis accepi, haec ossa à cetis vulgaribus Europae desumpta pro Tiburonum lapidibus vendi: figurâ enim & proportione adeò conveniunt, ut discerni nequeant. Nec credo viribus discrepare, si vera sunt quae de Manati & Tiburonum lapidibus istis, vel potius ossibus ferunt, accommodari quoque possunt ad alia ejusdem generis. Si enim duorum horum piscium sibi dissimilium ossibus auditoriis hoc competit, quidni & aliis ejusdem generis? De viribus Lapidis Tuberonum dicitur, quod pulvis ejus utilissimus sit ad Nephritidem & urinae difficultatem, renumque & vesicae calculos deturbandos. De Manati ossibus refert Oviedus, quod cremati & tenuiter pulverisati bibantur ex vino generoso singulis diebus, eâ quantitate quam Hispanicus Regalis excipere potest (drachmae unius puto) ab iis qui Colicis doloribus & Nephritide laborant, atque hac ratione dolorem adimi, Calculumque comminui in arenam, & cum urinâ ejici. Mihi ex hisce Ossibus duo sunt Majuscula, quae cum Oviedi conveniunt descriptione (ait enim esse parvae pilae palmariae magnitudine, aut nucis balistae (orbiculares enim non sunt) & interdum majores pro Piscium magnitudine) figuram namque quodammodo habent ossis balistae, sed duplo majora vulgari pilâ palmariâ, ex majori namque pisce, duarum librarum pondere circiter, intus cava, pro ratione proportionis gravia, in gyros conversa se ipsos excipientes, plane ejus figurae, quam Anatomici eis tribuunt. Ex Balenis prope Spitzbergam captis, plane similia adferunt mercatores nostri. PERCAhttp:iidigi. ub. uni-heidelberq. de / diqlit worm 6 PERCARUM LAPIS reperitur in capite Percae piscis aculeati, Nostrates Gotke. Circa exortum spinae, quà capiti jungitur, duo extant, utrinque unus, vesiculis quibusdam inclusi, oblongi, plani, alterâ parte dentati, qui facili negotio è piscibus coctis eximuntur. Ad calculos comminuendos commendantur, si cum vino tenui pulverisati exhibeantur Drachmae unius pondere: exterius quoque quidam utuntur, dum Calculus haeret in Ureteribus, si enim dolenti loco supponantur, illum trahere volunt, usque dum in vesicam detrudatur.","prev":{"citation":"Museum Wormianum 58.1-4","label":"58.1 to 58.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/58.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/58.1"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 59.1-4","label":"59.1 to 59.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/59.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/59.1"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}