{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 62.5-8","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 62.5-8","ref":"62.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/62.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/62.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/62.5.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":342,"text":"Unde patet, vim hanc Magneticam incorpoream plane esse, quae tam solida corpora penetrare valet; ejus planè naturae, cujus est lux & sonus. Causa verò hujus tractionis plane ignota, licet in eâ investigandâ multi desudarint etiam ex Neotericis. Sympathiam & mutuum rerum naturalium consensum hic agnoscimus. Magnes quaedam quasi ferri Vena & Matrix est, quia ex eo ferrum excitur: ad eum igitur fertur ut sui conservativum, & ut perfectionem aliquam ab eo acquirat. Altera non minori admiratione digna facultas Magnetis est, quod polos mundi respiciat & plagas ostendat. Quilibet enim Magnes in suâ extremitate punctum habet Boreale, quo cognito etiam Australe, Orientale & Occidentale, & quodvis aliud aliquot gradibus ab illo declinans, facilè inveniri possit. Punctum Boreale optimè invenies, si Magnetem in Sphaericam figuram redactum sumpseris, & gracile ferrum ejus longitudinis, cujus est Diameter globi, fabricaveris, id supra lapidem sphaericum posueris, vertet se donec in Meridianâ lineâ, per Boreale & Australe punctum transeunte, quiescet. Ubi quieverit, signato lineam, & transfer ferrum in alteram lapidis partem; cum resederit & quieverit, iterum signato, idque tertio & quarto repete; ubi lineae se decussabunt, erunt Puncta Borealia vel Australia: Alios modos alii docent. Verùm de causâ hujus effectus etiam sollicite disquirunt Physici. Probabilis illa vldetur sententia, quae statuit Magneti hoc insitum, ut semper eum situm expetat, quem in natali solo obtinuit, nisi impediatur, ut quae pars tum Boream respiciebat, ea semper eandem extra fodinam, nisi impediatur, quaerat. Verùm non in omnibus locis praecise polos respicere, docuit experientia in acu nauticâ. Declinat enim Noribergae à polo Arctico decem gradibus, circa Novam Zemblam 17. imo quibusdam in locis 23. quae quoque declinatio est poli Zodiaci, à polo Mundi. Quocirca multi sunt in eâ sententiâ, non moveri Magnetem ad polos Mundi, nisi iis in locis ubi Meridianus per poluùm Mundi hitp:ssdigi. ub. uni-heidelberg. de / diglit vorm IBSSIC Mundi & polum Zodiaci transit; sed ad polos Zodiaci, quos exacte observare compertum est. Hoc etiam mirum, quod pixis nautica, quae vim à Magnete accepit, quando Aequinoctialem lineam pertransiit, & polò Antarctico vicinior est, non amplius Septentrionem, sed Austrum ostendat, forsan quòd Magnes non tam plagas quam polos monstret, & quidem eum qui illi vicinior est.","prev":{"citation":"Museum Wormianum 62.1-4","label":"62.1 to 62.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/62.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/62.1"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 63.1-4","label":"63.1 to 63.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/63.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/63.1"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}