{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 65.1-4","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 65.1-4","ref":"65.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/65.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/65.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/65.1.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Mox verò verum reperiri ait Romae in Vaticano effossum è fundamentis; sed non respondet notis, aut ab Agricolâ, aut ab Anshel. Boëtio adductis; videtur Quartzi quaedam species, sed nigri. Commendatur à veteribus ad eadem ad quae Haematites; quocirca eorum sententiâ videtur esse species Haematitidis. SMIRIS, Germanicè Smirgel! Italis Smeriglio, Gallicè Emeri, ab abstergendi facultate. Lapis est ferrugineus, ad nigredinem vergens, adeò durus, ut eo utantur Gemmarii ad Gemmas sculpendas & arma polienda. Quia ad cotem aquarium succum reddit sanguineum, à quibusdam Haematitidis dura quaedam species statuitur, & quidem ad tertiam Plinii referunt. In ferri fodinis inveniri solet. Eo varii utuntur artifices: Gemmarii, sculptores, poliendis Gemmis ejus usum sibi vendicarunt. Vitriarii eo Vitra non secus ac Adamante secant. Fabri armarii, ad loricas mundandas & à rubigine liberandas, vasi rotundo cum loricis imponunt, & frequenti rotatione circumagunt, ut hinc inde jactata lorica, Smiridisque pulvere per annulos saepius decidente, lateraque ejus affricante, melius mundetur. Enses etiam & alia arma eo à rubigine vindicantur. Ad erodendum & urendum commendat Caesalpinus. Ad humentes item gingivas & dentifricia ejus pulvere utuntur: pollet enim insigni vi abstergente. Chymici tincturam ex eo extrahunt, quo Mercurium in momento quasi figunt, atque ita fixum quidam vocant Praecipitatum Miraculosum, quo ad augmenta sua Chrysopoei utuntur. LAPIS LAZULI, à Graecis Κυανὸς λίθος, à Latinis Lapis coeruleus, ab Arabibus Hager vel Azur, unde forte Asur aut Lasuli deductum, Germanis Lasur-stein. Lapis est durus, colore florum Cyani coerulei, aureis punctulis & venis exornatus. Plinius hunc lapidem Saphirum vocare videtur: & verum Saphirum Cyanum. Saphirus enim ei non est gemma pellucida, sed aureis punctis collucens: Cyanum tincturâ adulterari tradit, quod non Lapidi Lazuli, sed Saphiro saepe usu venit. Magnam cognationem cum lapide Armeno habet, quoad colores: sed hic non ita durus, nec venas aureas habet, & facile in pulverem & friabilitatem redit. Duo ejus statuunt genera, unum ignis vim fert, alterum neutiquam. Is qui fixus est, & colorem in igne non mutat, ex Oriente, Asiâ aut Africâ adfertur, & Orientalis dicitur, atque hac notâ probatur.","prev":{"citation":"Museum Wormianum 64.5-6","label":"64.5 to 64.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/64.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/64.5"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 65.5-7","label":"65.5 to 65.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/65.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/65.5"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}