{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 70","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 70","ref":"70","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/70","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/70.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":432,"text":"Hic maturus, ille imperfectus adhuc videtur & immaturus. pira Tertiam speciem constituit Imperatus eam quam Columnulum seu COLONETTAM Italicâ appellatione vocat: à priori non differt, nisi quod articuli longiores sint, columnulas imitantes, commissuris aequalibus constantes. Quarta articulata quoque est STEELA juDAICA ipsi dicta, quia articuli non modiolos aut columnas, sed stellas exprimunt. Existimo eum esse qui ASTERIA Boëtio dicitur, Gesnero Sphragis Asteros, quia singulis partibus utrinque stellae figura ceu sigillo impressa videtur, radii eminent suis angulis, & in singulis radiis cavitas media. Octo aut plures interdum cohaerent tam affabrè, ut nullus artifex melius potuisset jungere, facile tamen separabiles. Ad Cimmeriam arcem in colle edito reperiuntur. Omnes species earundem virium esse videntur. Ad renum calculos in primis commendantur. Triti & aquâ appropriatâ exhibiti, difficultati urinae medentur, & renum ac Vesicae calculos comminuunt. Quidam in mares & foeminas eos distinguunt; minores vocantes foeminas, ad Vesicae calculum utiles, Majores mares, ut & longiores renibus magis dicati. BELEMNITES à sagittâ sic dictus, cujus refert figuram, Bέλεμνον enim sagittam vocant Latini; aliis Dactylus Idaeus, quod in monte Idâ reperiatur, & digitum repraesentet. Quibusdam Lyncurius, quod ex urinâ Lyncis ortum trahere falso existimaverint, Germanis Alpfen-schos/incubi sagittae, Schos-stein/ Luchs-stein/ Rappen-stein! Danis Verre-linß) spectrorum candela. sisis Lapis hic teres & oblongus est, in apicem obtusum desinens, colore modo albicante, modo aureo, sagittae extremitatem exacte referens, quandoque plenus, quandoque concavus, lineas obtinens à medullâ ad extremitates tendentes, communiter pollicis & digiti longitudine, quamvis & visus qui tibiam humanam aequaret. Omnibus a Naturâ inest quasi rima in longitudinem tendens. Usti graviter olent instar ossium aut cornuum ustorum. Differunt primò colore, alii albi, alii nigri, alii cinerei, alii fulvi, alii pellucidi. Deinde quidam armaturâ aureâ vel argenteâ armati. Adhaec, quidam olent ossa, cornua usta, felium urinam, alii nihil, alii benè. Imo, alii pleni, alii concavi, alii intus lapidem, alii arenam, vel terram continent. Denique alii paleas trahunt, alii non. Est & species quaedam singularis intus atra & levissima, instar silicis ignem emittens, magnitudine articuli digiti, nullis radiis, foris albicans, tanquam crustâ cretaceâ dotata, substantiâ durissimâ. Cujus mihi unum est exemplum. Qui succini & aurei sunt coloris, proprie Lyncurii dicuntur. In Borussiâ prope Regiomontum, & in Pomeraniâ effodiuntur. Cinerei hitp:sidigi. ub. uni-heidelberq. de / diglit vorm IBSSIOOSS Cinerei & candicantes prope Hildesheimium: Ibi & ille qui aureâ gaudet armaturâ, Multis aliis in locis etiam inveniuntur. Germani contra Incubum, Ephialtem & nocturnas oppressiones valere putant, atque eum in finem ejus exhibent pulverem in liquore competenti. Commendatur etiam ad vulnerum consolidationem. Calculum eo frangi, non secus ac lapide Judaico, existimant. Pleuritidi mederi volunt, ob signaturam; mucrone enim ad pungendum apto praeditus. Ejus usti pulvis dentifriciis aptus est. Eo etiam cicatrices in oculis equorum existentes exterunt Hippiatri.","prev":{"citation":"Museum Wormianum 69-2","label":"UMIVERSITATS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/69-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/69-2"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 71.1-3","label":"71.1 to 71.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/71.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/71.1"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}