{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum iv","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum iv","ref":"iv","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/iv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/iv","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/iv.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":190,"text":"Aggressus itaque opus, Eruditorum scholis, quod crediderunt multi, non inutile futurum, quod suarum partium fuit brevi absolvit. Caeterùm, quam miserum est bene partis non posse frui! Exantlatâ hâc molestiâ & jam Virtuti laborique sua praemia exspectans, citâ morte praeoccupatus, inter Mortales esse desinit, ô fluxas humanae sortis vicissitudines! ô tristem & inevitabilem moriendi necessitatem! Lucem tum primum videre incipiebat tot dierum tot noctium labor, cum tristis eum nox, non sine insigni moestissimae viduae & novem orphanorum moerore, opprimeret, cui soli vitam lucemque debebat. Ipse, qui studiorum amore extra Patriam tenebar, vidi nascentis operis cunabula, filialisque obsequii & Paterni mandati memor, quantum in me fuit, obstetricantes manus porrexi, egique, ut saltem posthumi nomen mereretur, quod quominus à vero Parente tolli posset iniquior sors vetuit. Hinc factum, quod nunc felici sydere absolutum in publicum orbis theatrum prodeat, gaudeatque Sacrae Majestatis Tuae aris appendi, unde si non refigatur habebo quod coelo & verè Regiae Tuae Clementiae imputem, innumerisque illis accenseam beneficiis, quibus non modo Parentem B. M. quamdiu communi hac luce gaudebat, cumulasti, sed & iis quae post fata ejus in me vel solum Regia Tua Munificentia copiose contulit. Nec http:ssdigi. ub. uni-heidelberqu. de / diglit/ vorm 16","prev":{"citation":"Museum Wormianum iii-2","label":"UMIVERSITATS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/iii-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/iii-2"},"next":{"citation":"Museum Wormianum iv-2","label":"UMIVERSITATS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/iv-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/iv-2"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}