{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 3.1-39","citation":"Saint Orientius, Carmina 3.1-39","ref":"3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/carmina/3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orientius-saint/carmina/3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/carmina/3.1.md","author":{"name":"Saint Orientius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/carmina","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0215b.stoa002"},"verse":true,"words":279,"text":"Quod fuit a saeclis, quodque est in saecla saeclorum(==SA:ECLORUM),\nSemper erit, quia semper erat, sine fine manens est.\nEt super omne quod est, sine quo nihil, omnia cui(==CU+I-),\nOmniparens uerbum, uerbum deus omnipotens <rex>\nCum patre qui solus, cum quo pater et deus <unus>\nHoc erat, et nondum natura acceperat ortum.\nSemen enim Christus, Christus primordia rerum,\nChristus honor terrae, tremor orbis, gloria caeli.\nEx dominante deo rex et dominator in altis,\nVnicus ante omnes genitus, genitore sed illo\nQuem genuit nullus, per quem gignentia cuncta:\n+ quaesumus optamus tremimus ueneramur amamus.\nTotus et <ex> toto, totum diffusus in orbem.\nNon idem, sed prorsus idem, similisque simulque,\nTantundem et pariter, sic filius et pater unum\nNomine diuisum nomen, substantia mixta est,\nConsummans sacri mysteria sancta profundi.\nPlenitudo potens, sibi dedita, nexa uicissim\nTrina potestatum conclusio parificatur,\nSpiritus et uolitans perfectio tota superne.\nErgo honor in Christo est, laus est patris, in patre Christi est.\nIpse patris mens est et sermo et testis et heres,\nIpse recognoscit quantum pater audet in ipso,\nIpse caput nostrum sapientia gratia uita est,\nIpse hominum custos speculator et arbiter ipse,\nIpse salutis iter, luxque immutabilis ipse,\nDe uero uerus splendor, de lumine lumen,\nDe bonitate bonus, de pleno et diuite plenus,\nProuidus indulgens clemens miserator abundans,\nPerfectus patiens iustus pius immaculatus,\nAeternum aeterni donum, tutela priorum,\nFirmamentum animae, fuga daemonis, arma fidei,\nPerpetuum regnans, censor iudexque futuri,\nTempore non clausus, clausurus tempora iussu,\nPrincipium ac finis, uegetator et intus et extra,\nVelle tenens et posse potens et mite seuerus,\nPax mundi et gaudium(==GA.UDJUM), prauique bonique diremptor.\nDum, mortale quod est, deus immortale probauit.\nO felix domini dominatio, nobile letum!","prev":{"citation":"Carmina 2","label":"Poem 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/carmina/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orientius-saint/carmina/2"},"next":{"citation":"Carmina 3.40-80","label":"Lines 3.40-3.80","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/carmina/3.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orientius-saint/carmina/3.40"},"credit":{"text":"Orientius, Saint, Carmina. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ORIENT%7Ccami%7C001","quality":"proofread"}}