{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commonitorium 1.1-48","citation":"Saint Orientius, Commonitorium 1.1-48","ref":"1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.1.md","author":{"name":"Saint Orientius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint"},"work":{"title":"Commonitorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0215b.stoa001"},"verse":true,"words":303,"text":"Quisquis ad aeternae festinus praemia uitae,\nPerpetuanda magis quam peritura cupis,\nQuae caelum reseret, mortem fuget, aspera uitet,\nFelici currat tramite, disce uiam.\nNam nos, et carnis uitiis et tempore uicti,\nTerrenum gradimur siue doloris iter:\nSolaque permixtis haec sunt modo gaudia uotis,\nSi, quod non facimus, saltem alii faciant,\nVt quia nunc istud, quod protinus effugit, aeuum\nInfidis capti degimus illecebris,\nLasciuum miserum fallax breue mobile uallum,\n+ heu noxarum malus origo praecipitat,\nOmnibus his, raptim quae sunt moritura, relictis\nTu torti teneas non moritura fide.\nErgo, age, da pronas aures sensumque uacantem:\nVita docenda mihi est, uita petenda tibi.\nSed, quo sit melior nostri doctrina libelli,\nEt teneat rectas carminis ordo uias:\nTe, deus omnipotens, et corde et uoce rogare,\nTe sine nec linguam soluere, Christe, placet,\nDemere qui tenebras reuocato lumine caecis,\nAuditum surdis auribus inserere,\nCorporis et mentis saeuos depellere morbos,\nSoluere mutorum qui pius ora soles:\nTe penes officium nostri est et cordis et oris:\nDa sentire mihi, da mihi posse loqui,\nNimirum ut nostram uegetent tua munera linguam,\nAc per te de te sit tibi sermo placens,\nMandato cum iussa tuo superauerit omnem\nNaturam nostra uoce loquens asina\nAtque sua stimulis subigentem terga Balaam\nTerruerit miro quadrupes alloquio,\nQui magno trepidi regis crebroque rogatu,\nDira super sanctum uerba parans populum,\nNon potuit proprie motam sibi subdere linguam,\nOre aliud dicens, corde aliud cupiens.\nNam male dicturus nimie benedicere coepit,\nImpendens aliis ora parata aliis.\nErgo nisi eloquium, sensum nisi, Christe, ministres,\nConatusque animae tu nisi, Christe, regas,\nOra homines omnes et muta et bruta tenebunt\nQuodque etiam possunt, hoc quoque non poterunt.\nPrincipio geminam debes cognoscere uitam,\nA domino indultam cum ratione homini,\nVt, quoniam brutum terreno est pondere corpus,\nAst anima afflatu est uiuificata dei,\nNullum sentirent animae dispendia finem,\nEsset in hoc fragili corpore uita breuis.","prev":null,"next":{"citation":"Commonitorium 1.49-96","label":"Book 1, lines 1.49-1.96","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.49"},"credit":{"text":"Orientius, Saint, Commonitorium. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ORIENT%7Ccomm%7C001","quality":"proofread"}}