{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commonitorium 1.231-276","citation":"Saint Orientius, Commonitorium 1.231-276","ref":"1.231","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.231","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.231.md","author":{"name":"Saint Orientius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint"},"work":{"title":"Commonitorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0215b.stoa001"},"verse":true,"words":295,"text":"Certe si soror est uel mater caraue coniunx,\nQuarum ne uitam fama grauis maculet,\nPerpetui curam cauta pietate pudoris\nFilius aut frater siue maritus agis:\nHaec ueneranda tibi si nomina temptet adulter,\nFerrum in uindictam non satis esse putas.\nNonne eadem poena reus es, si tu quoque furtim\nAggrederis castos sollicitare toros?\nHinc fuit, ut dominus prima sub lege iuberet\nPensari paribus crimina suppliciis:\nPro damno damnum, uulnus pro uulnere, dentem\nDente lui raptum, lumina luminibus.\nNec minus ut propriam sub iudice redderet audax\nAlterius cuperet qui rapuisse animam,\nIudiciumque reus non posset dicere prauum,\nPrauis decreta est ultio criminibus.\nEt licet haec melius mutarit gratia Christi,\nMitia quae potius quam uiolenta docet,\nEst tamen est rectum, quidquid iubet ista uel illa,\nSeu cito restituas, seu patienter agas.\nHoc tamen est melior qui Christo uindice gaudet,\nSeruet si domino quod dedit ille sibi.\nErgo piis uotis et sanctis perfice rebus,\nVita quod haec praesens, quodque futura probet\nVt te, quem raptim fugiens commendat honestas,\nPerpes post obitum gloria suscipiat.\nNam nostris certus monitis, mansura memento\nOmnia, nunc stulti quae peritura putant:\nAtque animas isdem membris redeuntibus ipsum\nCrede recepturas corporis inuolucrum.\nOra color sanguis uenae cutis ossa capilli,\nVt nunc labuntur, sic iterum uenient,\nNon modo quae tumulis bene condita saxa reseruant,\nAut Arabum solidans puluis odorque tegit:\nSed dicto citius, formanda in membra redibit\nPortio do tumulis, portio de fluuiis.\nQuod uentus flatu minuit, quod bestia morsu,\nFlamma quod exussit, quodque ruina premit,\nTotum aderit, totum diuersa ex parte coibit,\nPars uolucri aut pisci, pars laniata feris,\nEt quod nunc aetas sensim longaeua resoluit,\nId raptim domini bucina restituet.\nVt pro factorum meritis in corpore eodem,\nIn quo gesserunt seu bona siue mala,\nScilicet ad motus animarum carne reuersa,\nPoena reos, iustos gloria suscipiat.","prev":{"citation":"Commonitorium 1.189-230","label":"Book 1, lines 1.189-1.230","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.189","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.189"},"next":{"citation":"Commonitorium 1.277-324","label":"Book 1, lines 1.277-1.324","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.277","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.277"},"credit":{"text":"Orientius, Saint, Commonitorium. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ORIENT%7Ccomm%7C001","quality":"proofread"}}