{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commonitorium 1.277-324","citation":"Saint Orientius, Commonitorium 1.277-324","ref":"1.277","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.277","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.277","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.277.md","author":{"name":"Saint Orientius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint"},"work":{"title":"Commonitorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0215b.stoa001"},"verse":true,"words":287,"text":"Cur autem dubites, cum praecedentia monstrent\nVt tibi uenturi sit manifesta fides?\nRespice nudatas brumali frigore siluas\nIam desperatis luxuriare comis.\nQuae stabat maerens decusso palmite uitis\nVestitur foliis, fructibus induitur.\nSpiceus <at> densis calamus flauescit aristis,\nIn terra granum quod modo putre fuit,\nEt quae nunc tristi squalebant arua ueterno,\nLaeta nouo rident germine, flore rubent.\nIpse etiam uariis conclusus mensibus annus\nTempore mutato mortis habet speciem,\nCum uer autumno, frigus depellitur aestu,\nVtque hominum res est, hoc uenit, illud abit.\nHoc tamen aeterno, donec deus annuit, usu\nInque uicem alterno uoluitur officio:\nEt dum se longi sequitur rota mobilis anni,\nNascitur et moritur, succidit atque redit.\nNam finem noster finis non accipit, et mors\nQua primum morimur, perpetuo moritur.\nVicturo semper motu sensuque manente,\nOmnis perpetuo tempore uiuet homo.\nViuet homo: fletus ast hic mea uerba sequuntur;\nNam puto sic hominis sors melior fuerat,\nCum sensu uitae sensum deponere poenae\nEt natum innatis consimilem fieri,\nQuam nunc, peccatis toto dominantibus aeuo,\nExtingui uitae, uiuere suppliciis.\nNam rogo ne credas dirae ad compendia poenae\nQuod raptim insontes debita flamma uoret.\nIgnibus aeternis immersos respice colles\nIugiter amburi, non tamen imminui:\nEt gelidos fontes et caerula flumina cerne\nFundere semper aquas, semper habere tamen.\nSic miseros uindex semper populabitur ignis,\nVt semper seruet pabula laeta sibi.\nHaec si falsa putas, merito post uera probabis:\nAt falsa effugies, si modo uera times.\nQuare post mortem sequitur si uita perennis,\nLaetificans iustos discruciansque reos,\nViribus et totis et totis nitere uotis,\nQuae rectum ducunt continuare uias.\nContere calcatum mortis cum principe mundum\nEt fuge lasciuis credere deliciis.\nPraecipue semper famosos despice uultus\nIudiciumque tuis eripe luminibus.\nNemo feret rutilos intactis uestibus ignes,\nNemo inter lituos non trahet aure sonum.","prev":{"citation":"Commonitorium 1.231-276","label":"Book 1, lines 1.231-1.276","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.231"},"next":{"citation":"Commonitorium 1.325-372","label":"Book 1, lines 1.325-1.372","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.325","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.325"},"credit":{"text":"Orientius, Saint, Commonitorium. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ORIENT%7Ccomm%7C001","quality":"proofread"}}