{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commonitorium 1.421-466","citation":"Saint Orientius, Commonitorium 1.421-466","ref":"1.421","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.421","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.421","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.421.md","author":{"name":"Saint Orientius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint"},"work":{"title":"Commonitorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0215b.stoa001"},"verse":true,"words":289,"text":"Atque ipsam ut taceam, quae conterit omnia, mortem,\nQuanta licent morbis febribus ulceribus?\nHi modo qui canent albo sordente capilli,\nCollatas olim non timuere pices.\nPendula quae maerent rugis deformibus ora,\nPraetulerant uanum conspicienda decus.\nQui nunc in laxa tremulus pes pelle uacillat,\nVix dederat tenui signa notata solo.\nCeruix colla manus et quod nunc omnibus horret,\nHeu miseris quondam causa furoris erant.\nLumina, quae madidus deformia subluit umor,\nStellarum rutilae ceu micuere faces.\nRespice quod paucis floret nec permanet annis,\nEt tamen aeternis culpa manet lacrimis.\nErgo puellares uultus formasque decentes\nAut uerso aut merso despicies capite.\nAtque ut sis penitus sic corde ut corpore purus,\nVt nullum facias suspicione reum,\nDa studium curans et semper prouidus opta,\nVt sit nulla tibi femina iuncta nimis.\nAmittet uires, si non sint obuia, uentus:\nPabula si desint, irritus ignis erit.\nAc ne mandatis tantum pars una putetur\nAd uitae rectas sollicitata uias,\nSi qua uiri discunt, credat sibi femina dici:\nEt meritum et poenas hic quoque sexus habet.\nOderit ignotos audax attendere uultus\nSeque tamen notis abdere luminibus.\nNam male permixto ludentia lumina risu\nBlandum saepe solent ore tacente loqui.\nAtque amor, ut lacrimae, quas fundi iniuria cogit,\nEx oculis surgit, pectoris ima petit.\nErgo qua iuuenes praecepti lege monentur,\nHac fugiat cunctos femina casta uiros.\nIam si corporeas calcaris corpore casto\nIllecebras, reliquum discute cordis onus.\nNamque subire solet nigri de felle ueneni,\nMultiplicis mater criminis inuidia.\nInuidia infelix mortem moritura parauit:\nAngelus hac celsi decidit arce poli,\nDumque hominem properat caelesti pellere regno,\nDetrudi in tenebras ipse prior meruit.\nHinc domini in cunctos uindex sententia uenit,\nOmnibus haec reliquis mortibus una rea est:\nHaec belli rabies, haec est discordia pacis,\nPlus sibi, quam cui uult saeua nocere, nocens.","prev":{"citation":"Commonitorium 1.373-420","label":"Book 1, lines 1.373-1.420","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.373","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.373"},"next":{"citation":"Commonitorium 1.467-514","label":"Book 1, lines 1.467-1.514","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.467","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.467"},"credit":{"text":"Orientius, Saint, Commonitorium. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ORIENT%7Ccomm%7C001","quality":"proofread"}}