{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commonitorium 1.561-602","citation":"Saint Orientius, Commonitorium 1.561-602","ref":"1.561","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.561","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.561","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.561.md","author":{"name":"Saint Orientius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint"},"work":{"title":"Commonitorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0215b.stoa001"},"verse":true,"words":281,"text":"Venisti in uitam nudus, nudusque redibis:\nNil tecum attuleras, ferre nihil poteris.\nFerre tamen poteris contempta hic munera mundi:\nMitte secuturus, quae duplicentur, opes.\nNam seruata nimis quae mos bona non tua fient,\nSi tibi non serues, sic erit ut tua sint.\nMunera quae donat moriens, haec munera non sunt:\nDonat enim quod iam desinit esse suum.\nQui sanus metuensque nihil, qui mente quieta,\nQui sibi dum uiuit dempserit, ille dedit.\nQuodque sibi dempsit, melius reparabitur illi:\nIntegra mox capiet, qui peritura dabit.\nCondita nam caelo non fur, non auferet hostis,\nNon tinea aut pluuiae flammaque carpet edax:\nCaelo autem condes quidquid pro nomine Christi,\nChristum respiciens, pauperibus tribues.\nQui post assumptae carnis mysteria dicit:\nVestior in nudis, subleuor in miseris,\nVisitor in clausis, curor confotus in aegris,\nAdiuuor in paruis, protegor in uiduis,\nEt quodcumque facis misero uel non facis, illud\nCrede mihi fieri, uel mihi non fieri.\nAc ne pauperiem pauper praetendere possis,\nVt color iniustae detur auaritiae,\nSi tibi non fuerint sumptus quos quaerit egenus,\nNon cibus aut calida est qua foueatur aqua,\nCum poscit sitiens, gelidus sub nomine Christi\nOblatus poterit praemia ferre calix.\nHoc, quo quisque potes, miserum solare rogantem,\nEt si defuerint munera, uota dabis.\nIpsa etenim ante deum non est peritura uoluntas,\nSi bene non poterit, quae bene uel cupiet.\nHinc fuit ut dominus monitis felicibus omnes\nConiungi uellet pacis amore homines,\nEt quae per sanctos laudauerat ante prophetas,\nDiscipulis proprio traderet ore suis,\nDum nihil iniustum, nil durum, nil uiolentum,\nNil leue, nil cupidum, nil graue, nil uarium,\nVel facere in rebus, uel uerbis dicere posset\nCasto seruatus pectore pacis amor.\nHinc cohibet totum pacis concordia mundum,\nQuae brutis etiam cum ratione datur.","prev":{"citation":"Commonitorium 1.515-560","label":"Book 1, lines 1.515-1.560","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.515","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.515"},"next":{"citation":"Commonitorium 1.603-618","label":"Book 1, lines 1.603-1.618","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.603","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.603"},"credit":{"text":"Orientius, Saint, Commonitorium. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ORIENT%7Ccomm%7C001","quality":"proofread"}}