{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commonitorium 1.97-142","citation":"Saint Orientius, Commonitorium 1.97-142","ref":"1.97","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.97","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.97.md","author":{"name":"Saint Orientius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint"},"work":{"title":"Commonitorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0215b.stoa001"},"verse":true,"words":275,"text":"Affectu toto dominum totisque medullis\nAtque tuum toto dilige corde deum.\nEt recte: quid enim poteris tu iustius umquam\nObstrictus tantis soluere muneribus?\nQui tibi, cum limus terrena in faece iaceres,\nDempsit perpetui temporis esse lutum:\nQui tibi, quod membris constas, quod mente moueris,\nQuod lingua loqueris, quod ratione sapis,\nQuod manibus tangis, graderis pede, lumine cernis,\nAure audis, sentis naribus, ore probas,\nAnte aliquod meritum propria pietate ministrat,\nCorporis atque animae sic pater ut dominus:\nEt non hoc solo contentus munere, quo te\nInstruxit membris, sensibus excoluit:\nQui tribuit uitam, largitur commoda uitae,\nOmnibus ut tibi sit praedita deliciis.\nEcce tibi caelum pendet, tibi terra recedit,\nAera librantur, fluctuat oceanus:\nNoctes atque dies succedunt mensibus anni,\nSol splendet, lucent sidera, luna rubet.\nVer fundit blandos uario sub germine flores,\nAestas iam grauida fructibus arua coquit,\nAutumnus musto madidus, praepinguis oliua est,\nIgnibus admotis frigora nescit hiemps.\nImbribus arcendis confirmas pendula tecta;\nIgnoras uentos aedibus oppositis;\nHirtaque lanigerae depectens terga bidentis\nMollibus inuolucris algida membra tegis;\nLeuia nec desunt niuei uelamina lini;\nSunt etiam Eois pallia uelleribus:\nIlla ferax iacto reddet tibi semine tellus,\nHaec carpent celsis Seres in arboribus.\nDenique per totum qui circumuoluitur annum,\nQuidquid habes, totum dat tibi cura dei.\nCampus messe uiret, uestitur palmite collis,\nArbore diuersa mitia poma metis,\nEt studium impendens fecundo prouidus horto,\nVtile quo libuit tempore sumis holus.\nAccendis pinguem quaecumque in lumina pinum,\nNobilibus mensis cerea flamma micat.\nNec modo terreno tantum seruire iubetur\nPer uarios usus subdita terra homini:\nIpsa etiam quidquid fertur prope nubila, quidquid\nAlto subductum uoluitur in pelago:\nNunc fallente cibo, nunc texto in retia lino,\nArtibus innumeris inde uel inde petis.","prev":{"citation":"Commonitorium 1.49-96","label":"Book 1, lines 1.49-1.96","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.49"},"next":{"citation":"Commonitorium 1.143-188","label":"Book 1, lines 1.143-1.188","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orientius-saint/commonitorium/1.143"},"credit":{"text":"Orientius, Saint, Commonitorium. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ORIENT%7Ccomm%7C001","quality":"proofread"}}