{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commonitorium 2.224-274","citation":"Saint Orientius, Commonitorium 2.224-274","ref":"2.224","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium/2.224","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orientius-saint/commonitorium/2.224","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium/2.224.md","author":{"name":"Saint Orientius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint"},"work":{"title":"Commonitorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0215b.stoa001"},"verse":true,"words":309,"text":"Et quod non sentis, non iuuat an fuerit.\nQuid tandem prodest si te ieiunia uexent,\nHesternis large membra onerasse cibis,\nCumque tuas hodie stringat sitis <arida fauces>,\nAnte diem nimio praemaduisse + cibo?\nCum mediis celeri quae sunt decursa rotatu\nEripiat sensum non reditura dies?\nSed nos, decurso primaeuae flore iuuentae,\nIam dubii gressu lumine uoce manu,\nCum quidquid fuimus, dolor est meminisse, fidemque\nOmnibus eripiunt proxima praeteritis,\nIncuruos querulos consumpto corpore numquam\nHaec quoque quae grauis est uita satis satiat.\nHinc est quod toto penitus uelut orbe remoti\nSpectamus toto quidquid in orbe perit.\nHaec miseros alio tamquam sub sole manentes\nMortis nos propriae mors aliena monet.\nAnte oculos longeque simul fraudamur amicis,\nLuminibusque illinc, hunc uenit aure dolor.\nIntereunt dulces aeuo uergente parentes,\nSeque ipso coniunx eripitur gremio.\nEt fratris fratrem mors e complexibus aufert,\nAt natu forsan iunior ille fuit.\nOrdine nec uitae senior subducitur aetas,\nCum uideat nati funera saeua pater.\nNemo tamen cautus credit quod cernit, et illum\nQuod non uult, cernit se quoque posse pati.\nHoc tamen inde uenit, factis quia semper iniquis\nMortem perpetuum ducimus esse malum,\nEt quas criminibus poenas lex sancta minatur,\nSerius excipere credimus esse lucrum.\nFelix qui licitum finem putat esse laborum,\nQuod, post ne timeat, cauerit ante timens.\nFelix qui magnum magnaque indage mouendum\nVrbibus et populis nobile iudicium\nConstanti sperare animo uultuque sereno\nSecurus uitae de probitate potest,\nQuem faciat certis bene mens sibi conscia causis\nSub tanta intrepidum mole tenere caput.\nIllic imperio quondam regnoque potentes,\nIllic conspicui fascibus et trabeis,\nQuis aurum lectis dapibus, crystalla Falerno,\nSubstratosque ostro mos onerare toros:\nRobore famosi, laudati munere formae,\nAc male fidentes corporeis opibus:\nQuorum uenter erat dominus, lasciuia uotum,\nSpes in praesenti, gloria diuitiae:\nQui neglexerunt miseri uel morte sub ipsa\nClaudendis dominum quaerere luminibus,\nPoenam expectabunt clausi. ne quaere doceri\nQuam poenam: factis congrua poena manet.","prev":{"citation":"Commonitorium 2.181-223","label":"Book 2, lines 2.181-2.223","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium/2.181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orientius-saint/commonitorium/2.181"},"next":{"citation":"Commonitorium 2.275-324","label":"Book 2, lines 2.275-2.324","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium/2.275","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orientius-saint/commonitorium/2.275"},"credit":{"text":"Orientius, Saint, Commonitorium. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ORIENT%7Ccomm%7C001","quality":"proofread"}}