{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commonitorium 2.325-374","citation":"Saint Orientius, Commonitorium 2.325-374","ref":"2.325","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium/2.325","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orientius-saint/commonitorium/2.325","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium/2.325.md","author":{"name":"Saint Orientius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint"},"work":{"title":"Commonitorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0215b.stoa001"},"verse":true,"words":299,"text":"Praecipueque illi, quos Christi in lege paratos\nExcipiunt noctes inueniuntque dies,\nQuisque fuit uotum niueam baptismate uestem\nNumquam femineis commaculare toris,\nCorpore nec solo, sed toto et pectore casti,\nEt qualem lector te meus esse uelim,\nVel iam felices, quae prima est gloria, uictis\nLucis et infidi corporis illecebris,\nVeram quaerentes uitam, pro nomine Christi\nFundere deuotas non timuere animas.\nAtque sacerdotes hoc sanctorum agmen habebit\nSecretosque hominum turbinibus monachos,\nQui nunc spernentes blandae oblectamina famae,\nVenturi sperant praemia iudicii.\nMollia securis ducentes otia rebus\nPro merito uiuunt nunc bene, post melius.\nNamque ipsi denso stipabunt agmine regem,\nCum terris iudex institerit dominus,\nAtque omnes agnus quoquo se uerterit ibunt,\nPerfusi uero lumine, luce dei.\nEt tantum ipsorum capient uegetata decoris\nCernentum ut non sint ora uidenda oculis.\nErgo ubi terribilem dederit caua bucina cantum,\nAduentum tandem testificata dei;\nMox longis tellus rimis diuulsa patebit,\nAc passim flammae fulgura grando ruent,\nImis concusso penitus de sedibus orbe\nDum totae feruent inde uel inde uiae.\nHinc tristes gemitus, illinc pia gaudia uitae:\nVna in diuersis uox erit agminibus.\nAtque omnis raptim celeratis gressibus ibit\nDeducens subolem prosapiamque pater.\nCunctaque contento ducetur linea tractu,\nCum fuerit medius progenitor genitis.\nNec tibi famosas urbes gentesque remotas\nRegnaque, quae nunc sunt quaeue fuere, loquar,\nFrigore non segnes populos, non sole perustos,\nQuosque habuit nascens occiduusque dies:\nSed fuit a primi genitum quod tempore mundi\nVsque diem mundo qui modo finis erit,\nOmnibus e terris animas iustasque reasque\nVno constituet iussio prima loco.\nNec tamen ulla illinc tanta inter milia perget,\nQuae non sit domino dinumerata suo.\nMox rutilum scandens eadem cum carne tribunal,\nQuam caelo intulerat glorificans hominem,\nOmnia quae reliquis labantur in ordine saeclis,\nQuae tunc, quaeue dehinc lege manente fiant,\nOre sacer, celsus solio, terrore uidendus,\nConspicuus, sed uix conspiciendus aget.","prev":{"citation":"Commonitorium 2.275-324","label":"Book 2, lines 2.275-2.324","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium/2.275","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orientius-saint/commonitorium/2.275"},"next":{"citation":"Commonitorium 2.375-418","label":"Book 2, lines 2.375-2.418","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orientius-saint/commonitorium/2.375","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orientius-saint/commonitorium/2.375"},"credit":{"text":"Orientius, Saint, Commonitorium. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ORIENT%7Ccomm%7C001","quality":"proofread"}}