{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 112","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 112","ref":"112","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/112","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/112.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":443,"text":"Adde quòd continuè proportionalium quantitatum aequè multiplicia aut submultiplicia, continuam pariter obseruant inter sese proportionem. Et è contra, quantitates quarum aequè multiplicia aut submultiplicia continua proportione ligantur, continuè proportionalia dicenda sunt. Propositis nanque rursum numeris 8, 4. 2, 1, si tripli uerbi gratia singulorum accipiantur numeri, utpote 24. 12, 6, 3, hi similiter duplam inter sese rationem obtinebunt. Eadem quoque rationum similitudo seruabitur, inter submultiplices: quemad modum ex praefatis numeris elicere facile potes, per conuersam terminorum com parationem. Idem etiam iudicabis, de singulis eorundem continuè proportionalium differentijs, suo inuicem ordine comparatis: uelut obiecta numerorum AIBAGNEV descriptio monstrat. Quam enim rationem habent 27 ad 9, & 9 ad 3, atque 3 ad I:eam retinent 18 ad 6, atque 6 ad 2(nam utrobique tripla) atqui 18, est differentia primi ad secundum, 6 autem ipsius secundi ad tertium: & 2 eiusdem tertij ad ultimum. ODISCONTINVA uerò proportio geometrica dicitur: cum propositis quatuor, pluribusue quantitabus, prima ad secundam eam habet rationem, quam tertia ad quartam, & quinta ad sextam: & consequenter ita, pro datarum quantitatum multitudine. eo quippe modo, ut consequens primae rationis, non fiat antecedens proximè succedentis secundae rationis: neque similiter consequens ipsius secundae, ter tiae rationis efficiatur antecedens: ut in continuis diximus euenire proportionibus. sed omnes impari numero distributae, antecedentes tantummodo nominentur: sub pari autem cadentes ordine, consequentes. Vt ex empli causa, sicut E magnitundo ad F magnitudinem, ita G ad H. uel in numeris, quemadmodum 12 ad 8, ita 6 ad 4: utrobique enim sesqualtera ratio comperitur. Hinc sequitur, discontinuam proportionem quatuor ad minus requirere terminos, atque inter quantitates genere diuersas indifferenter inueniri: propter consequentis primae rationis, ab antecedente secundae discontinuationem. Possumus itaque dicere, sicut E ad F, ita 6 ad 4, aut quemadmodum 12 ad 8, sic G ad H. Omnium praeterea quantitatum discontinua proportione dispositarum, aequè multiplicia aut submultiplicia primae & secundae, cum aequè multiplicibus tertiae & quartae, & reliquis si occurrant: eadem ratione proportionantur. Et uice uersa, quotlibet quantitates quarum aequè multiplicia primae & secun dae, cum aequè multiplcibus tertiae & quartae, & caeteris occurrentibus, eadem ratione fuerint proportionata: sunt inter sese discontinuè proportionabiles. QuemadMultiplices tripli. 12 modum obiecta numerorum descriptio mon Discontinus proportionati. 4l strat: in qua prius acceptorum numerorum Subdupli. 12, 8, 6, 4. tripli sunt accepti, utpote 36, 24. 18, 12, subdupli autem 6, 4. 3. 2. Sicut igitur 12 ad S, & 6 ad 4: ita 36 ad 24, & 18 ad 12, atque 6 ad 4, & 3 ad 2, & caetera. S EX PRAEDICTIS omnibus, per contrariam singulorum interpretationem colligitur, quantitatum neque continuè, neque discontinuè proportionalium diffinitio. Quoniam si prima quantitatum maiorem, aut minorem rationem habuerit ad secundam, quàm tertia obtineat ad quartam: huiusmodi comparatio, siue ra tionum habitudo, disproportio nominatur, & ipsae quantitates disporportionales, uel improportionales adpellantur.","prev":{"citation":"Protomathesis 110","label":"SO TERTII LIBRIAES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/110"},"next":{"citation":"Protomathesis 113.1-4","label":"113.1 to 113.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/113.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/113.1"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}