{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 121.1-4","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 121.1-4","ref":"121.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/121.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/121.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/121.1.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"ARITH. FRACT. LIB. Igitur 45 primus erit numerus, 12 secundus, tertius autem 60. Accipias itaque primum 45 ad uerticem tertiae paginae ipsius tabulae proportionalis: sub quibus in eadem columna inuestigato 12, areatim intrando. Quibus ad laeuum ipsius columnae ordinem, hoc modo sese offerentibus 12, o: occurrent tibi ad latus sinistrum eiusdem paginae (modo recta perambulaueris linea) 16, quae minuta dicentur, eandem habentia rationem ad 60, quam 12 ad 45 minuta. Idem igitur habes (sed leniori multò, ac expeditiori calculo) ac si multiplicares 6o minuta per 12, & produ ctum, utpote, 720 secunda, diuideres per minuta 45, semper enim restituentur pro quotiente 16 minuta. Esto rursum propositum inuenire partem proportionalem de 60 minutis, in ea ratione qua se habent 15 minuta, & 24 secunda, ad minuta 28 Inuentis ergo 28, ad caput secundae paginae ipsius tabulae proportionalis: sub ipsis 28 rectissimè descendendo offendes tandem 15. 24 praecise. à quibus, ad sinistrum et extremum numerorum ordinem, si recto perueneris tramite: occurrent tibi 33 minuta, ad quae 60 eandem rationem obseruant, quam 28 minuta ad minuta 15, & secunda 24 Sint item, maioris euidentiae causa, binae numerorum differentiae, utpote, maior 35 mi nutorum, minor uerò minutorum I8, & secundorum 54. placeat autem inuestigare similen partem de 60 minutis, prout se habent 18 minuta, & 54 secunda, ad ipsa 35 minuta. Occurrentibus itaque 35 minutis in frontispitio tertiae paginae saepius expraessae tabulae proportionalis, sub eisdem recta discedendo linea, non potes adaequatè reperire 18. 54: accipies igitur numerum proximò minorem, utpote, 18, 40, è quorum laeua & extrema regione, uidebis 32 minuta. Quibus obseruatis, aufer 18 minuta, & 40 secunda, à praefatis 18 minutis & 54 secundis: & relicta differentia, erit 14 secundorum. His 14 secum dis rursum sub praefatis 35 minutis praecise repertis: offendes laeuorsum, in descendem te lateralium numerorum ordine 24, quae secunda ueniunt adpellanda. quibus si 32 minuta solito more coniunxeris: resultabunt 32 minuta, & 24 secuda, pro desyderato proportionali numero. Sunt igitur ipsa 32 minuta, & 24 secunda, tota pars de minu tis 6o: quota pars sunt 18 minuta, et 54 secunda, de 35 minutis.","prev":{"citation":"Protomathesis 120.6-8","label":"120.6 to 120.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/120.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/120.6"},"next":{"citation":"Protomathesis 121.5-7","label":"121.5 to 121.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/121.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/121.5"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}