{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 134","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 134","ref":"134","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/134","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/134.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":382,"text":"Ex cuius intelligibili fluxu, non secus ac si uestigium relinqueret, linea secundum mathematicos causari descri bitur: longitudinem dimensionum primariam acquirendo. LINEA igitur, est illatabilis longitudo, latitudine crassitieque priuata: cuius limiRecta. tes sunt puncta, quae etiam à nonnullis signa uocitantur. Recta dicitur linea, quae à Linea puncto in punctum breuissimè ducitur, extrema medijs rectè, aequaliterque conneobliqua. ctens: ut succedens lineae figuratio AB. Obliqua autem linea nuncupatur, quae per contrariam ipsius rectae diffinitionem accipitur utpote, qua media extremis directè non occurrunt: quemadmodum obiecta protractio linealis CD. Ex lineae postmodum abstracto defluxu, superficies respondenter describitur: latitudinem dimensionum secundam, cum prius obtenta longitudine, consequenter adipiscendo. SVPERFICIES enim dicitur, quae longitudinem latitudinemque tantum habet, omnium solidorum terminatiua: cuius extrema sunt lineae. Plana uocatur Plana superficies, quae suas aequaliter interiacet lineas, seu quae per totam rectam lineam superficies accommodatur, eandem ubique tangendo: cuiusmodi est EF. Curua autem superficies est, quae in Curua contrarium ipsius planae diffinitur: qualem tibi repraesentat GH. Ex superficiei denique fluxu, ipsum solidum ab eisdem mathematicis imaginatur phantasticè causari, crassitudinem, seu profunditatem, cum prius acquisitis longitudine atque latitudine finaliter obtinendo: eo quippe modo, ut ipsa crassitudo siue profunditas sit dimensionum ultima. Quid solidum SOLIDVM itaque, dicitur corpus trina dimensione contentum, longitudine uidelicet, latitudine, atque crassitie seu profunditate resultans, unica superficie, pluribusue superficiebus immediatè terminatum. quemadmodum repraesentare uidentur, obiectae corporum descriptiones I, L: I quidem unica tantummodo superficie, L uerò pluribus constans superficiebus. De generali figurarum differentia: planarum quoque tam simplicium, quàm mixtarum descriptione. Caput II. IGVRARVM IGITVR ALIAS PLANAS, ET SVPERficiales: alias uerò solidas, siue corporeas esse necessum est. PLANAE figurae sunt, quae omnes suas lineas in eadem plana superficie uidentur habere. quarum quaedam sunt simplices, quaedam comSimplices. positae. Simplices sunt, quae unico clauduntur limite: uel quae non constant ex lineis, Fig gurae Compositae uerò sunt, quae ex lineis eiusdem, alteriusue generis componuntur: id planae Compositae. est, quae aut pluribus rectis, aut pluribus obliquis, uel recta & obliqua (quae propriè mixtae possunt adpellari) lineis terminantur. Primum ergo de simplici figu ra, postea de mixtis, seu compositis tractandum. Porrò inter simplices & planas fi guras, unica inuenitur regularis: utpote circulus, ita diffiniendus. CIRCVLVS est figura plana superficialis, unica linea (quae circunferentia dici Circuli diffini tur) terminata: in cuius medio punctum adsignatur, centrum eiusdem circuli tionominatum, à quo, ad ipsam circumferentiam omnes quae ducuntur rectae lineae sunt inuicem aequales.","prev":{"citation":"Protomathesis 133-2","label":"IGVRAEST QUANTITAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/133-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/133-2"},"next":{"citation":"Protomathesis 135","label":"IGVRAEST QUANTITAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/135"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}