{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 142","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 142","ref":"142","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/142","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/142.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":403,"text":"Axis. Diameter autem ipsius semicirculi, centrum eiusdem compraehendens, AXIS nomen adipiscitur: & eiusdem dimetientis extremalia puncta, ad ipsam sphaerae superficiem sphaerae. utrinque terminata, POLI sphaerae nominantur. cuiusmodi sunt puncta A & C, Polipraefatae lineae AC, quae uices gerit axis eiusdem sphaerae ABCD. ORBIS autem, est figura solida, duabus rotundis sphaericisue superficiebus terminata: utpote, interiori quae concaua dicitur, & extrinseca quae conuexa nomina tur. Harum porrò superficierum, si id em extiterit centrum, idem orbis erit unifor Vniformis, mis, hoc est, aequalis undique crassitudinis: uti subiecta orbis figura, cuius centrum F Orbis. Quod si eccentricae, diuersa uidelicet centra pos Difformis, sidentes fuerint ipsae orbis superficies, difformem, irregulataeue crassitudinis orbem efficient: cuiusmodi uidetur esse altera orbis figura, cuius centrum exterioris & conuexae superficiei G, interioris autem & concauae H. Vtraque tamen & conuexa & concaua eiusdem orbis superficies, uerè circularis imaginanda est, à suo centro aequaliter ex omni parte semota. Praeterea, ab inaequalibus circuli sectionibus, immota chorda circunductis, irre gulares & solidae figurae, simili describuntur imaginatione. A maiori quidem sectione, corpus lenticulare, ad lentis similitudinem Lenticulare. crassum: quale depingitur per figuram 1. A minori Corpus porrò circuli sectione, corpus oblongum, instar oui solidum, & ob id ouale nominatum: cuius speciem Quale. repraesentat obiecta figura K. Nec dissimiliter à planis & rectilinaeis superficie bus, unico limitum seu laterum manente fixo, completè circunductis, uariae solido Vtpote, à quadrato in longum unius laterum re rum imaginantur causari figurae ctissimè ducto, corpus effici regulare, sex quadratis superficiebus terminatum, quod proprio nomine cubum solet adpellari: ut obiecta Cubum. figuratio L utcunque demonstrat. Ab altera uerò parte longiori, circum alterutrum longiorum laterum circunducto quadrangulo, figura columChylindrus. naris abstrahitur, quae & Chylindrus propriè no minatur: quemadmodum repraesentat figura M. A rectangulo autem triangulo, circum alterum laterum rectum compraehendentium angulum, completa itidem reuolutione circunducto, PyraPyramis. mis efficitur: cuius inferior & plana superficies à circumuoluto latere descripta, ba sis eiusdem pyramidis adpellatur, communis uerò concursus rotundae & in acutiem tendentis superficiei, uertex siue conus dicitur. Exemplum habes de figura N. 6 Non aliter de reliquis planis & rectilinae is quibuscunque figuris iudicandum est, De reliquis figurarum solidaquas longum mimis, & taediosum esset (utpote, quae infinitae sunt, & nostro institu rum descriptioni to parum utiles) sigillatim exprimendo describere. In quarum omnium abstractibus. ua deductione, uidentur ipsi mathematici motu, quemadmodum & naturales uti: Quomod oma differenter tamen. Eo nanque naturales, prout ad locum & ulteriorem perfectionem themarici utanordinatur: porro mathematici transumptiuo tantum utuntur motu. utpote, qui à subtur motu. stantia, caeterisque praedicamentis (dempto situ) ipsam uidentur abstrahere quantitatem. De postulatis, seu petitionibus geometricis. Caput. VIII.","prev":{"citation":"Protomathesis 141-2","label":"NTER SOLIDAS FIGVRAS, PRIMVM SESEOFFERTI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/141-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/141-2"},"next":{"citation":"Protomathesis 143","label":"RAEMISSIS TERMINORVM, ATQVE FIGVRARVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/143"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}