{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 144","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 144","ref":"144","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/144","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/144.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"3 Quae eiusdem sunt aequè multiplicia, aut submultiplicia, hoc est, dupla, tripla, quadrupla, uel subdupla, subtripla, subquadrupla, &c. aequalia in uicem esse necessum est. Verli gratia, si linea Ddupla sit ad E lineam comparata, eiusdem rursum lineae E dupla sit F linea: necessum est, D& F lineas inuicem adaequari. Idem iudicato de G & I subduplis ipsius H. Si aequalibus aequalia adijciantur, uel ab aequa libus subtrahantur aequalia: quae resultabunt, relinquenturue inuicem erunt aequalia, Veluti si numeris I2 & 12 inuicem aequalibus, 6 & G itidem aequales sigillatim addantur numeri fient utrolique 18. Vel si à i8 & I8rursum aequalibus numeris, tollantur G, & 6 numeri pariter aequales: relinquentur ex utroque priori numero 12. De continuis idem iudicato. Si inaequalibus addantur aequalia, uel ab inaequalibus aequalia subtrahantur: consurgent, aut relinquentur inaequalia, Vipote, si lineis KL & MN inaequalibus, aequales addantur lineae LO, & NP: in aequales componentur lineae KO, & MP. Aut si ab eisdem inaequalibus lineis KO et MP, aequales auferantur lineae LO & NP: relinquentur pariter inaequales KL, & MN. Duas rectas lineas non claudere superficiem. Quoniam à puncto ad punctum, unicus tanummodo tractus breuissimus occurrit: secundum quem linea recta descrilitur. Omne totum est sua parte majus & aequale suis partibus integralibus. Partes integrales sunt, quae simul iunctae ipsum totum integrare uidentur. Sunt & alia effata quàmplurima, quae nemo (ni prorsus hebes) ignorat: quemadmodum tu ipse, tam in cotinuis, quam etiam discretis quantitatibus, deducere facile potes. De generali circulorum ad sphaeram habitudine. Caput. X.","prev":{"citation":"Protomathesis 143","label":"RAEMISSIS TERMINORVM, ATQVE FIGVRARVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/143"},"next":{"citation":"Protomathesis 144-2","label":"VEMADMODVM LINEA PVNCTIS, SVPERFICIES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/144-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/144-2"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}