{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 209","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 209","ref":"209","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/209","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/209","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/209.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"Quibus absolutis, quam rationem habebit erectus baculus AC, ad partem AF, eam seruabit & data AB linea, ad ipsius baculi quantitatem. Vt si baculus fuerit pedum 6, AF autem duos tantummodo pedes compraehendat: quoniam 6 ad 2 triplam rationem obser uant, eodem modo proposita AB longitudo, ter continebit 6 eiusdem baculi pedes, hoc est 18. Trianguli enim BCF, tres anguli binis rectis sunt aequales, per 32. primi elemen aa torum Euclidis: sed BCF angulus rectus est, igitur reliqui duo CBF & BFC uni recto sunt aequales. Eadem quoque ratione duo anguli ACF, & CFA, trianguli ACF, uni recto aequantur angulo: nam tertius CAF rectus est. Ergo duo anguli CBF & BFC, duobus angulis ACF, & CFA sunt inuicem aequales: propterea quod eidem angulo, uni uidelicet recto coaequantur. At si ab eisdem aequalibus angulis, idem conmunis, ut pote BFC, tollatur angulus: reliquus CBA reliquo ACF erit per communem sententiam aequalis. Atqui angulus BAC aequus est angulo CAF, nam uterque rectus: & reliquus igitur angulus ACB reliquo CFA erit itidem aequalis. Aequiangula igitur sunt bi na triangula ABC, & ACF, quare et quae circum aequales angulos latera proportionalia: per 4 sexti elementorum eiusdem Euclidis. Ergo sicut AC baculus, ad lineunculam AF: ita se habet AB proposita longitudo, ad erectum baculum AC, quod oportuit demonstrasse. Alia instrumenti descriptio, quo rectarum & inaccessibilium linearum, in terrestri, Caput. VI. vel orthogonaliter erecto plano constitutarum adipiscitur longitudo.","prev":{"citation":"Protomathesis 208","label":"QVADRANS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/208","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/208"},"next":{"citation":"Protomathesis 209-2","label":"VNT PLAERVNQVE LINEAE RECTAE, I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/209-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/209-2"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}