{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 212","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 212","ref":"212","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/212","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/212","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/212.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":407,"text":"Aequiangula igitur sunt triangula ADF, & AEG: quorum latera aequales angulos subtendentia, per 4 sexti eorundem elementorum, erunt inuicem proportionalia. Igitur sicut latus AD ad sectam partem DF: sic data linea EG, ad plani longitudinem AE. SED INCIDAT regula in C, estoque propositum metiri EH. Clarum est ipsam lineam EH, tunc aequari plano AE. Quoniam bina triangula ABC, & AEH sunt rursum aequiangula: quemadmodum ex eadem 29 propositione primi dedu cere haud obscurum est. Igitur per ipsam nuper allegatam quartam sexti, sicut latus AB ad latus BC, ita plani longitudo AE, ad datam lineam EH: respiciunt enim aequa les angulos, utpote rectos. Atqui AB, & BC latera sunt inuicem aequalia: igitur ipsa plani longitudo AE, propositae lineae EH similiter aequabitur. Vt si exempli gra tia AE fuerit cubitorum I8, inferatur ipsam lineam EH propositam, similium cubitorum itidem esse 18. Metire igitur AE, & habebis EH. In similibus, similiterque positis lineis, haud aliter est procedendum. QUVM autem praesata regula ceciderit in latus BC, uidelicet in I: tunc eadem lon gitudo plani AE, inter oculum & basim metiendae altitudinis intercepta, propositam lineam superabit, & in ea ratione, qua latus quadrati uincit eiusdem lateris occurrentem partem. Esto enim EK proposita atque metienda linea: manifestum est, bina triangula ABI, & AEK esse inuicem aequiangula. id enim pari ratione de ducitur, quae de triangulis ABC, & AEH data est: per saepius adductam 29 primi. Sunt autem (ut prius) anguli ABI, & AEK in uicem aequales: nempe recti. Igitur AB, & BI latera, cum lateribus AE & EK per eandem quartam propositionem sexti, sunt proportiona lia. quam rationem igitur habet latus AB, ad sectam partem BI:eam seruat AE longitudo, ad datam lineam EK. Ponatur exempli cau sa BI fore 40 partium, qualium totum quadrati latus est 60. quemadmodum igitur 60, ad 40, sesqualteram uidentur habere rationem: eodem modo AE intercapedo, semel continebit EK, & dimidiam eiusdem partem. Metire itaque lon gitudinem AE, auferque tertiam eius dem partem: et habebis EK. Visi eadem AE fuerit 18 cubitorum: concludas, EK similium cubitorum fore 12. Idem habeto iudicium de similibus quibuscunque longitudinibus, pro uarietate sectionum occurrentibus. Corolarium notandum. Vmbrarum re ctarum diffinitio Deumbrarum rectarum creme to etque decremento. Operandi mo dus. Quando umbra maior est umbrosi longitudie Discursus prae dictorum geometricus. EX HIS COLLIGITVR, quàm facilè fit, rectae cuiuslibet, & ad perpenj diculum erectae lineae, sed cum plano minimè concurrentis, dimetiri longitudinem: cuiusmodi est linea GH. Nam inuentis longitudinibus ipsarum EG. & EH, per eam quàm nunc tradidimus artem: si subtrahatur EH longitudo, ab ipsius EG, longitudine, relinquetur GH.","prev":{"citation":"Protomathesis 211","label":"SO NON ALITER OPERANDVM EST, SI EADEM LINEA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/211","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/211"},"next":{"citation":"Protomathesis 214","label":"SO NON ALITER OPERANDVM EST, SI EADEM LINEA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/214","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/214"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}