{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 215","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 215","ref":"215","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/215","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/215.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":374,"text":"QVOD SI FILVM perpendiculi ceciderit in punctum C, utriusque lateris intermedium: tunc omnis umbra proprio aequatur umbroso. metienda itaque solum est umbra, & proposita colligetur altitudo. Id autem sit, quoties altitudo Solis est praecisè 45 graduum. Exemplum habes de eadem altitudine GF, Sole in K existen te: cuius radius KL, umbram GL eidem umbroso GF, aequalem finire uidetur. Quod ita geometrico discursu manifestatur. quoniam triangula ACD & FGL sunt rursum aequiangula. angulus enim CAD intrinseco & opposito GFL est aequalis, per su perius allegatam 29 primi elementorum Euclidis. item angulus ADC angulo FGI. (nempe rectus recto) aequatur, & reliquus igitur angulus ACD reliquo FLG aequalis est, per eandem 32 primi. Ergo sicut AD ad DC, ita FG ad GL, per 4 sexti eorun dem elementorum. Atqui latus AD lateri DC est aequale: & GF igitur altitudo, ipsi umbrae GL respondenter aequatur. SI AVTEM IDEM filum inciderit in latus CD (cum uidelicet altitudo solaris maior fuerit 45 gradibus) tunc umbra erit umbroso, siue rei altitudine minor: in ee quippe ratione, quam habent partes filo interceptae ad 12. Sit rursum in exemplum casus fili in punctum E, & ipsa DE partium G, qualium CD latus est 12, sitque umbra GN, radio solari MN terminata, ea autem existat 5 passuum: quoniam igitut 6 ad 12 subduplam uidentur habere rationem, eodem modo umbra GN dimidium erit altitudinis GF. Hoc autem in hunc modum demonstratur. Duo nanque triangula ADE & FGN sunt inuicem aequiangula, quemadmodum per citatas 29, & 32 primi elementorum Euclidis propositiones, deducere haud difficilè est: & angulus ADE angulo FGN per quartum postulatum aequalis. Igitur per 4 sexti riusdem Euclidis, sicut ED ad DA, ita NG ad GF. Duc intaque per regulam 4 proportionalium, numerum passuum ipsius umbrae, utpote 5, in 12, & consurgentem numerum, qui erit 60, par tire per interceptas partes lateris CD, hoc est DE: nam quotiens ex diuisione numerus, oblatam indicabit altitudinem GF, quam experieris esse 10 passuum, quantam per umbram eadem altitudine maiorem offendimus. Nec dissimiliter operaberis quantacunque acciderit umbra, quotquótue partes alterutrius lateris BC aut CD fuerint ab ipso filo compraehensae. Horum omnium pro ximam, & ad uiuam singu lorum elucidationem depictam acci Auis pito figuEram: quae te lin similibus sumbrarum Sobseruatisonibus diri gere poteVllIIIi. –rit. De praedictarum linearum mensura, per eundem quadrantem, absque umbrarum, sed radiorum uisualium consyderatione. Caput IX.","prev":{"citation":"Protomathesis 214-2","label":"VAMVIS VMBRARVM DISCRIMINA, CONTINGENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/214-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/214-2"},"next":{"citation":"Protomathesis 216","label":"ONTINGIT PLAERVNQVE, DVM HVIVSMODIREI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/216","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/216"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}