{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 217","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 217","ref":"217","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/217","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/217","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/217.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"Triangula enim ADC, & FGL sunt isoscelia, & aequiangula, ob idque proportionalia inuicem habentia latera: ueluti praecedentis octaui capitis numero tertio geometricè deduximus. Metire itaque GL, & habebis GF altitudinem: utrunque autem ex praeassumpto nuper exemplo, erit passuum 18. Non aliter iudicabis de caeteris. PORRO SI CONTINGNT ipsum filum secare latus BC, ut in puncto E, sitque perpendicularis ab oculo in terram DM: operandum est in contrarium secundi numeri huiusce capitis. Quam enim rationem habet latus AB ad BE, in ea ratione pone MN ad MD perpendicularem. Vt si BE fuerit partium G, qualium totum latus est 12: quoniam 12 ad 6 duplam constat obtinere rationem, ipsa MN bis continere debet eandem MD. Supplebit igitur punctum N casum ipsius radij solaris, eritque GNloco umbrae, per quam GF inuestigaretur altitudo, Sole supra 45 gra. eleuato. Esto uerbi gratia GN passuum 36. duc igitur 36, in 6 partes ipsius BE, consurgent 216: quae diuide per 12, fient pro quotiente 18, quot passuum eandem altitu dinem GF, per secundum et tertium huiusce capitis numerum inuenimus. Ex eodem nanque secundo numero eiusdem capitis immediatè praecedentis relinquitur manifestum, rectam GN superare GF altitudinem, atque eam habere rationem ad ipsam GF, quam habent 12 ad partes BE. Triangula enim ABE & FGN sunt rursum aequiangula, & quae aequales respiciunt angulos latera inuicem proportionalia: quemadmodum eodem secundo numero praeallegati capitis octaui imediatè praecedentis ostendimus.","prev":{"citation":"Protomathesis 216","label":"ONTINGIT PLAERVNQVE, DVM HVIVSMODIREI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/216","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/216"},"next":{"citation":"Protomathesis 217-2","label":"SO IDEM IN VNIVERSVM HABEBIS, SI DISTANTIAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/217-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/217-2"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}