{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 231","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 231","ref":"231","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/231","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/231.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":412,"text":"SQVODSI uolueris dato quocunque subtenso latere, per ipsum reliqua duo latera rectum angulum, atque ipsum triangulum isosceles compraehendentia reperire: ita facito. Duc idem latus in seipsum, & producti cape dimidium, ipsius tandem dimidij quadratam extrahito radicem: nam ea quantitatem alterutrius laterum ostendet. Proponatur exempli gratia latus GI, pedum 7 & Multiplica igitur 7 & 1/ in sese, fient 50, quorum dimidium est 25, ipsorum autem 25 radix quadrata est 5: tot igi tur pedum erit quodlibet aequalium laterum, utpote, GH & HI, rectum angulum GHI conficientium. AT SI uersa uice cognitis duobus lateribus GH & HI inuicem aequalibus, atque rectum continentibus angulum, uelis habere subtensam GI: in hunc facito modum. Multiplica 5 ipsius GH in sese, fient 25, idem facito de 5 pedibus HI, producentur rursum 25. compone 25 & 25, consurgent 50: quorum radix quadrata est pedum 7 cum +, quantam prius supposuimus ipsam GI. Nam per 47 primi elementorum Euclidis, in rectangulis triangulis, quadratum quod à latere rectum angulum subtendente fit, aequum est duobus quadratis, quae fiunt ex duobus lateribus rectum angulum continentibus, & è contra. CONSEQVENTER si dato quouis latere, triangulum rectangulum & scalenum uolueris respondenter constituere: consydera primum, an latus ipsum fuerit pari, uel impari mensurarum numero distributum. Esto primum datum latus KL pari constans mensurarum numero, utpote ô pedum. accipe dimidium ipsorum 6, hoc est 3: deinde multiplica 3 per sese, fient 9, à quibus aufer unitatem, relinquentur 8: totidem pedum erit latus LM ad rectum cum priori KL conueniens angulum. Adde postmodum binarum, hoc est 2, ipsis 8, fient 10. tantundem erit reliquum la tus KM, subtendens angulum rectum KLM. Q. si cognoueris perpendicularem KL, atque subtensam KM, iuuet autem agnoscere, quanta fuerit basis LM: ducito rursum 6 in sese, fient 36. item multiplicato 10 per sese, fient 100: à quibus tolle 36, relinquentur 64. quorum radix quadrata est B, uelut prius. Si autem cognitis KM atque ML, ignoraueris perpendicularem KL: ducito rursum 8 in sese, fient 64 iterum multiplicato 10 per sese, fient 100, à quibus auferto 64, relinquentur 36. quorum radix quadrata est G: quot uidelicet pedum oblata fuit ipsa KL perpendi cularis. Haec autem omnia pendent ex praeallegata 47 propositione primi elementorum Euclidis. Offeratur Exemplum. Data subtensa triangulum isosceles costituere Exemplum. Ex lateribus aequalibus isos celis inuenire subtensam. 47. pri. Eucli. Dato latere pari numero distri butum scalenum fabricare. Cognita subtem sa cum perpendicu lari, basim inue nire Per basim & subtensam obrinere perpendi cularem. Laro larere im parium mensurarum idem scalenum integrare. Notandum. Oxygonia triam gula triplicia, Detriangulo oxygonio aequi latero. Exemplum.","prev":{"citation":"Protomathesis 230-2","label":"BSOLVTARECTARVM LINEARVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/230-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/230-2"},"next":{"citation":"Protomathesis 233","label":"BSOLVTARECTARVM LINEARVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/233"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}