{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 234","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 234","ref":"234","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/234","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/234","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/234.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":448,"text":"ACVTOS ANGVIII RIANGVLA OMNES los habentia, quae oxy gonia uocitamus, in tripli reperiuntur differentiaQuaedam enim sunt aequilatera, quaedam isoscelia, quaedam uerò scalena. Haec autem sub mensuram uarijs possunt incidere modis: quorum faciliores & omnium certissimos tibi selegimus. SIT ERGO primum oxygonium aequilaterum. Huius si uelis aream inueni? re, duc unum aequalium laterum in sese, & productum inde numerum multiplica per 13, & cum qui demum resultabit numerum partire per 30: nam quotiens ex hac diuisione generatus numerus, aream ostendet ipsius trianguli. Sit exempli gratia triangulum oxygonium & aequilaterum ABC, cuius quodlibet aequalium laterum sit cubitorum 6. Haec in sese multiplicata, efficiunt 36. rursum ipsa 36 ducito in 13, consurgent 468: quae diuisa per 30, dant pro quotiente numero 15, & /, quae faciunt – unius integristot igitur cubitorum est area ipsius dati trianguli ABC. Quòd si aream ipsam per 30 multiplicaueris, & productum diuiseris per 13, quotientis demum numeri quadratam acceperis radicem: ea quantitatem singulorum aequalium laterum ostendet. Ducatur in exemplum area nuper inuenta cubitorum 15 & + in 30, fient 468. (nam ex ductu 15 integrorum in 30, fiunt quae 18 ualent integra. at450. ex ductu rursum + in eadem 30, proueniunt 13, dant pro quotiente 36: quo qui 450, unà cum 18, componunt 468) haec diuisa per est unumquodque latus ipsius rum radix quadrata est 6. Totidem ergo cubitorum trianguli ABC: quemadmodum antea supposuimus. POTES etiam (si uelis) ipsius aequilateri trianguli aream aliter inuenire, coA adiuuante perpendiculari, ex quouis trium angulo rum in medium subtensi lateris incidente: quae qui dem perpendicularis hoc inuenitur modo. Duc unum aequalium laterum in 13, & productum diuide per 15: nam quotiens erit longitudo perpendicularis. Vt autem habeas aream, duc ipsam perpendicularem in dimidium subtensi lateris, siue basis, aut cuiusuis aequalium laterum: et productum aream ostendet. Repetatur in exemplum praeassumptum triangulum aequilaterum ABC, cuius latus quodlibet esto rursum cubitorum 6. Duc itaque G in 13, fient 78: haec diuide per 15, prouenient 5 unà cum τ, quae reducta ad grossiorem fractionem, ualent –. Erit ergo perpendicularis (quae ex A, uerbi gratia, in B C subtensam basim incidit)5 cubitorum & –. Haec si multiplicaueris per 3, hoc est, dimidium lateris BC, fient 15 & –. quantam ipsius trianguli aream, per primum 5 modum offendimus. Si uelis autem ex perpendiculari deuenire in cognitionem laterum, duc ipsam perpendicularem in 15, & productum diuide per 13: nam quotiens ex diuisione numerus longitudinem singulorum laterum ostendet. Vt in exem plum, si nuper inuenta perpendicularis 5 cubitorum & – ducatur in 15 fient 78 (nam quindecies 5 faciunt 75, & quindecies + efficiunt H, quae tria ualent inte gra: ergo simul iuncta faciunt 78) quae si diuidantur per 13, dabunt pro quotiente numero 6. quemadmodum ex area nuper deduximus. Habes igitur ex lateribus aream, & ex area latera. item ex ipsis lateribus perpendicularem: ex ipsa uerò perpendiculari, & aream & latera.","prev":{"citation":"Protomathesis 233","label":"BSOLVTARECTARVM LINEARVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/233"},"next":{"citation":"Protomathesis 235","label":"DESTO CONSEQVENTER DATVM OXYG","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/235","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/235"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}