{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 236.1-5","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 236.1-5","ref":"236.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/236.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/236.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/236.1.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":364,"text":"TRIANGVLVM OXYGO EST, SDRELIQVVM nium scalenum examinare. Ad cuius inuestigandam aream, necessum est in primis elicere perpendicularem: hoc quidem ingenio. Multiplica singula latera in sese, & productos seorsum obserua numeros. Compone deinde productos ex ductu basis simul & dextri lateris in sese numeros: & ab adgregato numero, tolle productum ex ductu sinistri lateris in seipsum. eius autem quod relinquetur accipe dimidium quod si tandem per basim ipsam diuiseris, habebis sectionem dextram eiusdem ba sis, in quam debet incidere perpendicularis. Hanc ergo sectionem duc in sese, & productum aufer à numero per multiplicationem dextri lateris in sese generato. residui tandem quadratam accipito radicem: ea nanque perpendicularem ostendet. Vel aliter, compone numeros ex ductu basis atque sinistri lateris in sese resultam tes: & à consurgente numero subtrahe productum ex multiplicatione dextri lateris in seipsum. Eius autem quod relinquetur accipito dimidium: idque diuiditu per eandem basim, & quotiens ex diuisione procreatus numerus laeuam basis sectionem ostent, ad rectum cum optata perpendiculari conuenientem angulum. Hanc porrò sectionem si per sese multiplicaueris, & productum dempseris à sinistro latere in seipsum ducto: numerus relinquetur, cuius radix quadrata praefatam indicam bit perpendicularem. Habita perpendiculari, altero duorum modorum nuper declaratorum, si eam duxeris in basis dimidium: ipsius oblati trianguli oxygonij scaleni desyderatam aream, solito more produces. DETVR in exemplum oxygonium scalenum LMN, cuius sinistrum latusi LM, G existat cubitorum & =, dextrum LN cubitorum 7 & 1/, basis uerò MNT praecisè cubitorum. Duc itaque primum 6 & – sinistri lateris in sese, fient 42. item 7 cum = dextri lateris in seipsa, consurgent 56. 7 uerò basis per sese multiplicata faciunt 49. Compone igitur 56 & 49, resultabunt 105: à quibus aufer 42, relins quentur 63. horum dimidium est 31 & +: quae par tire per 7 ipsius basis, prouenient 4 & –. totidem cubitorum erit dextra basis intersectio NO. Duc itaque rursum 4 & + in sese, fient 20: quae si dem pseris à 56, relinquentur 36, quorum radix quadrata erunt 6. tot ergo cubitorum est optata perpendicularis LO. Aliter eandem habebis perpendicula rem. Compone 42 & 59, resultabunt 91: à quibus demito 56, relinquentur 35. quorum dimidium sunt 17 & = quae diuisa per 7 eiusdem basis, dant pro quotiente 2 & =. quot uidelicet cubitorum est sectio laeua MO. Hanc itaque sectionem si per sese multiplicaueris, fient 6: quae subducta à quadragintaduobus, relinquunt 36.","prev":{"citation":"Protomathesis 235","label":"DESTO CONSEQVENTER DATVM OXYG","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/235","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/235"},"next":{"citation":"Protomathesis 236.6-7","label":"236.6 to 236.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/236.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/236.6"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}