{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 252.1-4","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 252.1-4","ref":"252.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/252.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/252.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/252.1.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Id enim studiosis omnibus admodum gratum futurum arbitramur: tum quia subtilissima uideatur inuentio, tum etiam quòd in usum recepta sit ab omnibus. PRIMVM itaque sic ostendemus. Sit descriptus, circa centrum A, circulus BCD: quem recta linea EF contangat in puncto B, per 17 tertij ele mentorum Euclidis. à con tactu autem B, recta quaedam linea BD ad rectos excitetur angulos, per II primi: haec enim per A centrum transire cogetur, ex 19 tertij eiusdem Euclidis. Accipiatur postmodum arcus subtendens latus haexagoni circuli semidiametro aequale, per corolarium 15 quarti, sitque BC: hic autem arcus BC discindatur bifariam, per 30 tertij, recta quidem AE. Triangulum ergo rectangulum, erit ABE: cuius latus AE duplum est ipsius EB. Secetur enim BF aequalis ipsi BE, per 3 primi: & connectatur AF, per primum postulatum. Quoniam BE ipsi BF est aequalis, communis autem AB: duae igitur AB & BE, duabus AB & BF sunt adinuicem aequales, & aequales compraehendunt angulos, nempe rectos. Basis igitur AE basi AF est aequalis, & reliqui anguli reliquis angulis, sub quibus aequalia subtenduntur latera, per 4 primi: angulus itaque BAE angulo BAF est aequa lis, similiter & angulus AEB angulo AFB. Atqui angulus BAE tertia pars est anguli recti (capit enim tertiam partem ipsius quadrantis, qui rectum metitur angulum) & angulus igitur BAF tertiam recti partem compraehendet: quapropter & uterque reliquorum angulorum AEB & AFB, atque totus EAF angulus, duobus tertijs eiusdem recti coaequabitur. omnis namque trianguli tres anguli duobus rectis sunt aequales, per 32 primi. Aequiangulum igitur est triangulum EAF, per primam communem sententiam: quapropter & aequilaterum. Ipsa porrò EF dupla est ipsius EB: & AE igitur eiusdem EB dupla est, per conuersam sextae communis sententiae. HIS praeostensis, diuidatur angulus BAE bifariam, per 9 primi: recta quidem AG. Quam igitur rationem habet EA ad AB, eam habet & EG ad GB: per 3 sexti. Et coniunctim igitur, sicut EA & AB ad ipsam BA, sic EB recta ad partem BG:per 18 quinti. Et uicissim quoque, per 16 eiusdem quinti, sicut quidem EA & AB ad BE, sic AB ad BG.","prev":{"citation":"Protomathesis 251","label":"SDEXHIS OMNIBVS FACILE COLLIGITVR, QVONAMMODOCIR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/251","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/251"},"next":{"citation":"Protomathesis 252.5-8","label":"252.5 to 252.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/252.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/252.5"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}