{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 256.1-4","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 256.1-4","ref":"256.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/256.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/256.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/256.1.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"Porrò quadratis quae ex BE & & ED aequum est quadratum quod ex BD, per 47 primi: quadrata uerò ex 56 & 15, utpote, 3136 & 225, componunt 3361, quorum radix quadrata 58, minus tamen ris quae minimè curanda sunt. Igitur quadratum ex BD, ad quadratum ipsius DE mi norem relinquitur habere rationem, quàm 3361 ad 225: & ipsa BD, ad DE longitu dine minorem identidem obseruare rationem, quàm idem numerus 58 ad 15. DIVIDATVR consequenter angulus DBE bisariam, per 9 primi, recta quidem BG, quae secet ipsam DE in puncto H: & connectatur DG, per I postulatum Bina igitur triangula BEH & BGD esse rursum adinuicem aequiangula, ex praedictis facilè colli gitur: atque angulum qui ad E angulo qui ad G itidem aequalem, nempe rectum recto. Igitur per 4 sexti, sicut BE ad EH, sic quidem BG ad GD. Et quoniam angulus DBE recta BG bifariam discinditur: quam ergo rationem obtinet DB ad BE, eam seruat & DH ad HE per 3 sexti. Et coniunctim igitur, sicut DB & BE ad EB, sic DE ad EH, per 18 quinti: atque uicissim per io eiusdem, quemadmodum DB & BE ad ED, sic BE ad EH. MonGD strauimus autem, BD ad DE minorem habere rationem, DBE EB quàm 58 ad 15: data quoque est ipsa BE 56, qualium ED15. ipsa porrò 58 & 56 simul iuncta efficiunt 114. Igitur composita ex DB & BE, ad ED minorem rationem habet, quàm sit ratio 114 ad 15. quapropter & BE, ad EH minorem itidem rationem obtinebit, quam 114 ad 15. Vt autem BE ad EH, ita BG ad GD se habere deduximus: & BG igitur ad GD, per II quin ti, minorem similiter rationem obseruabit, quam numerus 114 ad 15 numerum. Et coniunctim quoque per 18 quinti, BG & GD, ad ipsam DG minorem consequenter rationem habebunt, quàm 114 & 15 simul ad eundem numerum 15. Detur itaque BGIq, & GD15: quadrata igitur quae fiunt ex BG & GD, ad quadratum ipsius DG minorem rationem habebunt, quàm producta ex 114 & 15 quadrata, ad quadratum eorundem 15. Quadratis autem quae ex BG & GD aequatur quadratum ipsius BD, per 47 primi.","prev":{"citation":"Protomathesis 255","label":"SDEXHIS OMNIBVS FACILE COLLIGITVR, QVONAMMODOCIR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/255","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/255"},"next":{"citation":"Protomathesis 256.5-8","label":"256.5 to 256.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/256.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/256.5"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}