{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 258.1-4","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 258.1-4","ref":"258.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/258.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/258.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/258.1.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"Et quadrata rursum ex BM & MD, ad quadratum ipsius DM, minorem respondenter rationem habebunt, quàm 458– ad 15: est enim quadratorum eadem ratio, quae ipsorum laterum. Ex BD autem productum quadratum aequum est duobus quadratis ipsarum BM & MD, per 47 primi. Igitur quadratum quod ex BD, ad quadratum ipsius DM minorem pariter rationem obtine bit, quàm 458– ad 15: & per consequens recta BD, ad DM minorem tandem rationem longitudine seruabit, quàm idem numerus 458– ad praefatum numerum 15. Et conuersim demum, ipsa MD ad DB maiorem rationem habebit, quam 15 ad 458–. CVM IGITVR angulus CBD sit + recti, subtendens arcum CD sextam circumferentiae partem: erit arcus DE, dimidium ipsius CD, eiusdem circumferentiae pars duodecima. & DG dimidium ipsius DE, pars uigesimaquarta. & consequenter arcus DI dimidium ipsius DG, pars quadragesimaoctaua. atque tandem DM eiusdem DI medietas, pars ipsius circunferentiae nonagesimasexta. Quapropter subtensa DM erit latus multanguli 96 laterum intra eundem circulum descripti. Vnde si 15 per 96, uel econtra multiplicentur: consurget ambitus eiusdem inscripti multanguli, partium quidem 1440. Igitur ambitus ipsius inscripti polygoni maiorem rationem habebit ad diametrum BD, quam 1440 ad 458–. A fortiori igitur circumferentia circuli, quae maior est ambitu eiusdem inscripti polygoni, ad ipsum diametrum maiorem rationem obtinebit, quam 1440 ad 458–. Continent autem 1440 ter 458–, & praeterea 64–, quae sunt plus modico, qi eorundem 458–, faciunt enim solummodo 641: & per consequens plus octaua diametri, quae est 57–. Colligitur itaque circunferentiam ad circuli diametrum rationem habere maiorem tripla superdecupartiente septuagesimas primas: hoc est, ter continere diametrum, & plus octaua ipsius diametri parte. quod oportuit demonstrasse. Quonam rursum modo quadratum circulo aequale describatur: etiam si ignoretur cercunferentiae ratio ad ipsum diametrum. Caput. XXVII. LIVM EXCOGITAVIMVS MODVM,QVO DATO QUOuis circulo, qudratum eidem circulo aequale immediatè describetur, nulla circumferentiae ad diametrum praesupposita ratione: quemquidem modum studiosis mathematicarum adinuentionum amatoribus, haud ingratum futurum speramus. Sed, ut rem serio tractemus, duo nobis praemittenda, atque demonstranda uidentur. Primum est. Quotlibet magnitudines inter duas quascumque magnitudines eadem proportione mediantes, sunt adinuicem aequales.","prev":{"citation":"Protomathesis 257","label":"SDEXHIS OMNIBVS FACILE COLLIGITVR, QVONAMMODOCIR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/257","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/257"},"next":{"citation":"Protomathesis 258.5-6","label":"258.5 to 258.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/258.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/258.5"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}