{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 266","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 266","ref":"266","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/266","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/266","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/266.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":455,"text":"JOLVMNAE SVNT OBLONGA CORPORA:QVAE ABAEQVA ilibus basibus compraehensa, uniformis undiquaque uidentur esse crassitudinis. Tametsi autem columnarum uaria, pro basium diuersitate, offendatur multitudo: eadem tamen uia singularum docebimus inuestigare ma gnitudinem. Cum uolueris igitur, datae cuiuscunque regularis columnae superficialem in primis obtinere quantitatem: duc circunferentiam basis in ipsius columnae altitudinem, habebis enim longitudinalem datae columnae superficiem. cui si utriusque basis aream adiunxeris, uniuersus eiusdem columnae colligetur ambitus. Quoties autem oblatae columnae crassitudinem optaueris: ducito aream basis in praesatam columnae altitudinem, conflabitur enim ipsius datae columnae crassitudo, in partibus cubicis. SIT PRIMVN oblata columna ABG duobus circulis adinuicem aequalibus conpraehensa, quae Cylindrus proprio nomine dicitur, sitque dimetiens AB (utriusque uidelicet circuli) pedum 7, & BC ipsius Cylindri altitudo pedum 12. Per traditionem itaque uigesimiquinti capitis, circumferentia basis erit 22, area uerò pedum 38–. Duc itaque 22 in 12, fient 164: quibus adde bis 38–, hoc est 77, resultabunt 241. totidem pedum quadratorum est uniuersa ipsius Cylindri superficies. Quòd si duxeris 38 13 in eadem 12, colligetur eiusdem Cylindri ABC crassitudo: pedum quidem solidorum 462. DETVR RVRSVM in exemplum laterata columna DEF, duobus triangulis inuicem aequalibus atque aequilateris, tribusque rectangulis altera parte longioribus inter sese itidem aequalibus singula triangulorum latera peterminata, quae prisma uulgò nuncupatur: sintque Ipsius itaque trianguli aequilaterl dum G, altitudo uerò ipsius prismatis 12 pedum. area erit per decimumnonum caput 15–ambitus autem 18. Duc itaque primum 18 in ina fient 216: quibus adde bis 15–, utpote 31–, consurgent 247–. totidem pedum quamdratorum est uniuersus eiusdem prismatis ambitus. Si autem duxeris 15–in ipsa 12, producentur 187–tanta est igitur crassitudo ipsius columnae trilaterae siue prismatis DEFn QVADRANGVLA porrò columna, si fuerit undiquaque rectangula non aliter metietur, quàm so lidum altera parte longius: quemadmodum proximo docuimus capite. At si bases eiusdem fuerint irregulares, utpote, trapezia, inuenta basis area, per uigesimuntertium caput, absoluenda sunt reliqua, ueluti nunc expressimus. Vt sit datum prisma trapezium GHI, cuius bases sunt trapezia adinuicem aequalia isoscelia numcupata: quorum aequalia latera pedum 4, minimum latus 3 pedum, & maximum pedum 7, altitudo uerò pedum II. Erit igitur area trapezij, per idem 23 caput 171:ambitus uerò 18. Duc itaque 18 in II, consurgent 198: quibus adde bis 17 – resultabit uniuersa prismatis superficies pedum 233. Quòd si duxeris in eadem II, fient 1921/: totidem pedum est ipsius prismatis GHI crassitudo. Libei LIBET TANDEM in maiorem reliquarum multangularum columnarum diDe columna hexigona exemmensionis elucidationem, hexagonam KLM examinare: cuius altitudo 10 pedum, plum quartii. utriusque autem hexagoni latera pedum 6. Erit ergo circunferentia 36, area uerò 93–per doctrinam uigesimiquarti capitis antecedentis. Duc igitur primum 36 in 10, fient 360: quibus adde bis 93––, hoc est 187–, resultabunt 547–, uniuersa superficiei continentia. Multiplica rursum 93– per ipsa 10 altitudinis, consurgent 936: totidem pedum solidorum est crassitudo.","prev":{"citation":"Protomathesis 263-2","label":"SOTERTIA PARS DE COR.5O","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/263-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/263-2"},"next":{"citation":"Protomathesis 267","label":"JOLVMNAE SVNT OBLONGA CORPORA:QVAE ABAEQVA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/267","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/267"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}