{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 275","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 275","ref":"275","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/275","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/275","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/275.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"SI DENIQVE Icosahedrum metiri uolueris, inuenito primum rectam, ex A totius corporis centro in basium quamlibet perpendicularem, utpote, quae singularum pyramidum (ex quibus uniuersum corpus integratur) determinat altitudinem. Accipito postmodum unius pyramidis quantitatem, iuxta doctrinam XXX capitis, eamque per 20 multiplicato: consurget enim totius icosahedri corporis magnitudo. Nam icosahedrum componitur ex 20 pyramidibus trilateris & adinuicem aequalibus, quarum uertex communis est ipsius icosahedri centrum. Reperitur autem axis siue altitudo cuiusuis dictarum pyramidum, in hunc modum. Notabis in primis singula basium latera pentagoni intra circulum descripti. Dato autem latere pentagoni, datur & decagoni latus intra eundem circulum descripti: utpote, recta subtendens dimidium arcum ipsius pentagoni. Metire igitur latus unius triangularium basium dati icosahedri, & ipsum latus duc in sese, à productoque tolle quadratum lateris decagoni: relinquetur enim quadra tum semidiametri circuli idem pentagonum circumscripti. Quòd si lateri decagoni addide ris mediam partem semidiametri circuli datum pentagonum circumscripti (extracta radice nuper inuenti quadrati eiusdem semidiametri) consurget axis, siue altitudo cuiuslibet trigonae pyramidis. Sit corpus 20 basium triangularium HIL, cuius singula latera pedum 6: qualium autem partium latus pen tagoni fuerit G, decagoni latus sit 3–. Duc igitur 6 in sese, fient 36: & 31 in sese, producentur 9–. haec tolle à 36, relinquentur 26 1: quorum radix 5–. tantus est semidiame ter circuli idem pentagonum atque decagonum circunscripti. Adde consequenter ipsi lateri decagoni, utpote 3 1/2, dimidium iuuenti semidiametri, scilicet 2 –2, consurgent 5–22. totidem pedum est altitudo, siue axis datae cuiuslibet trigonae pyramidis ipsius icosahedri. Area por rò trianguli cuius singula latera pedum G, per antecedens XIX caput est 15–. haec in 5 –2, faciunt 88 1/2: quorum tertia pars 29 +3. tanta est unius trigonae pyramidis crassi tudo. Duc igitur tandem 29 1/ in 20, consurget uniuersa crassitudo corporis icosahedri, pedum quidem cubicorum 591–. De Rhombo, Rhomboide, caeterisque solidis irregularibus, atque de uasis uinarii (quod dolum","prev":{"citation":"Protomathesis 274","label":"ATVIT EX PROXIME DESCRIPTIS CAPITIBVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/274","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/274"},"next":{"citation":"Protomathesis 275-2","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/275-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/275-2"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}