{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 277-2","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 277-2","ref":"277-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/277-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/277-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/277-2.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"JOEXHIS, ATQVE PRAECEDENTIBVS OMNIBVS, HAVD difficilè colligitur: quonam ingenio caetera corpora, quae uocamus irregularia, sub mensuram ueniant redigenda. Quemadmodum enim trapezia plana in triangula, atque parallelogramma subdiuiduntur, & particularis eorundem mensura in unum colligitur: haud dissimiliter irregularia solida in rectangula corpora, prismata, pyramidesue (prout commodius acciderit) resoluere est operae precium, & sins gulorum seorsum accipere mensuras, dein quotlibet in unum componere numenrum, uel alias ab alijs (si opus sit) auferre. Cum igitur solidum fuerit irregulare: aut deficit à regulari, uel abundat. Si deficiat, ipsum complendum est, per laterum obseruatum concursum: & deficientes partes (acsi forent solidae) mesurandae, atque à totius corporis mensura tollendae. Si autem abundauerint ipsa solida supra regularem figuram: metiatur regularis, dein superabundans crassitudo, atque singula simul tandem conponantur. Sunt enim figurarum solidarum infinita pene discrimina: nulla tamen occurret, quae etiam si fuerit integra, abundans, aut ab ipsis integris dimil nuta (nisi prorsus omnimodam figurae rationem admiserit) quae nuper ext pressorum documentorum, seu regularum, non facilè metiatur beneficio. Dus rum enim atque inutile foret, singulorum irregularium corporum dimensiones proprio exprimere documento, & cartam ipsam absque ratione replere, uel potius onerare. Frustra enim ea per plura fieri dicuntur, quae possunt absolui per pauciora. In his tamen omnibus plurimum facilitatis discretum mensoris ingenium, & assidua eiuscemodi rerum frequentatio, praestare poterit: quemadmodum ex praedictis iudicare facilè potes. HIS ITAQVE finem imponendo, iuuat addere quonam modo uasa uinaria instar cylindri circunlinaei effigiata (quae uocant dolia) ad praecisam redigantur dimensionem: etiam aliter, quàm uulgaris utatur obseruatio.","prev":{"citation":"Protomathesis 277","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/277","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/277"},"next":{"citation":"Protomathesis 278","label":"JOEXHIS, ATQVE PRAECEDENTIBVS OMNIBVS, HAVD","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/278","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/278"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}