{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 285-2","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 285-2","ref":"285-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/285-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/285-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/285-2.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"AVNDVS unde a graecis κόσμος dicitur. Diuinum certe, & admirandum naturae naturantis opus: finitum tamen, licet infinito simile Q edo velesi, uideatur. Cuius partes principaliores duae, & sensu, & ratione conuincuntur: coelestis, & elementaris. ¶ b Per regionem siue partem elementarem intelligimus (rimmte n ea, quae intra totius coeli concauum reposita sunt: cuiusmodi sunt elementa, generationibus & corruptionibus continuo uacantia: ex quorum uaria commixtione, materiali aut uirtuali concursu, diuersa, cum uegetantia sensiliaque, tum sensus & rationis participantia quotidie mixta generantur, corrumpunturque. ¶: Coelestem porro machinam, nihil aliud, quam ipsum ingens coelum uocare solemus, omni prorsus alteratione priuatum, lucentibus, cum fixis, tum errantibus astris, suisque partibus, id est, peculiaribus orbibus, a summo rerum conditore prudenter ornatum, suo item circumflexu cuncta celans, unde coelum dici meruit: Extra quod cum nihil esse naturalis demonstret philosophia, relinquitur, ipsum Mundum praesatis elementari & coelesti regionibus principaliter (uti supra diximus) integraris Caut Is. Quibus constet elementaris regio, ac de elementorum ordine. ELementaris regio quatuor2 simplicibus elementis, Igne, Aere, Aqua, Terra, & diuersa8 ex eorudem commixtione generatorum specie resultat. Inter“ Ehaec autem quatuor elementa, Ignis omnium supremum, Aerem d trifariam diuisum circulariter ambit, Aer Aquam, Aqua uerò Terram: partibus: ad uiuen tium salutem discoopertis manentibus, exceptis. a Vaternarius elementorum numerus, praeter sensibilem quam habemus experientiam, potest duplici ratione conuinci. Primo, ratione motuum simplicium: tot enim sunt corpora simplicia, quot motus simplices (primo coeli). Omnis nanque simplex motus competit alicui corpori simplici: & omne sim plex corpus motu simplici, uersa uice, natum est moueri.","prev":{"citation":"Protomathesis 285","label":"SOLIBRI SECVNDI ET VLTI-5O","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/285","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/285"},"next":{"citation":"Protomathesis 286.1-4","label":"286.1 to 286.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/286.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/286.1"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}