{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 300.5-8","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 300.5-8","ref":"300.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/300.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/300.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/300.5.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":266,"text":"aut denique extra axem, & inaequaliter ab utroque polorum elongatam: qualis est situs F. Quod si quispiam horum locorum ipsi Terrae contigisset: sequeretur, unicum tantummodo circulorum inter maximos, qui per centrum Terrae ducerentur, Mundum in duo aequa separare, utpote AD, uel AE, aut AF: reliquos autem circulos omnes idem Vniuersum inaequaliter dirimere, quemadmodum uidere licet de circulis DE, EF, atque FD. quapropter non contingeret omnes, Coeli mediam partem omni tempore conspicere. Praeterea, si Terra medium non possideret Vuniuersi, dierum & noctium uniuersa nusquam accideret aequalitas: atque adeo regulata eorundem augmentatio, uniforme quoque decrementum. Item umbrarum proiectiones aliter, quam experiamur, diuersificarentur, Neque Solis in coniunctione cum Luna, aut Luna cum Soli opponitur, contingeret eclipsis. Velut ex teipso, coadiuuente suprascripta figura, abstrahere uel ratiocinari quam facillime potes. Haec autem omnia non solum omnium Astronomorum sententiae, sed experimento quotidiano sunt penitus aduersa. Adde, quod grauia super Terram existentia, ex omni parte descendunt, centrum Mundi suapte natura petentia: quod certe nusquam eueniret, si Terra alium locum, quam centrum siue medium Vniuersi sortita fuisset. Nullus igitur, Terram alibi, quam in medio totius Orbis locare praesumet: nisi fuerit extra propriam mentem collocatus ¶ Ex superioribus autem satis super e que innotescit, Terram ab Aqua circulariter ambiri: partibus ad uiuentium salutem discoopera tis manentibus, exceptis. Quae quidem partes ita discoopertae cum eleuatiores sint ijs, quae concauam Aquae superficiem tangunt: manifestum est, easdem Terrae partes, una cum Aquae frustulatim circunsparsis tractibus, unicam & continuam forinsecus integrare superficiem. ¶ d Hanc porro Telluris & Aquae superficiem, rotundam ex omni parte habere figuram, hoc est, quouis modo Terra uel Aqua extrinsecus consyderetur, in rotunditatem undiquaque conglobari, talibus argumentis, seu rationibus persuaderi compellimur.","prev":{"citation":"Protomathesis 300.1-4","label":"300.1 to 300.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/300.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/300.1"},"next":{"citation":"Protomathesis 301.1-5","label":"301.1 to 301.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/301.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/301.1"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}