{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 303","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 303","ref":"303","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/303","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/303","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/303.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":402,"text":"Stella rursum in DUel E constituta, multo minor appareret, quam in G:quoniam linea BG utraque FD & FE minor est, per 7 tertij elementorum Euclidis. Nam quae propiora fiunt (seclusa medij difformitate) solito maiora uidentur. Rei tamen ueritas ita se habet, ut nusquam praecisam coeli medietatem intueamur: sed cum id sensu non sit perceptibile, idcirco semidiametrum Terrae uniuersi orbis semidiametro comparatum, imperceptibilis esse quantitatis fateri compellimur. Huc accedunt Mathematicorum instrumenta: quae talem, & adeo uniformem solarium radiorum, & umbrarum ras tionem cernimus obtinere, acsi Mundi centrum idem foret cum eorundem instrumentorum centro. Quod per uulgatum Planisphaerium, duabus stellis e diametro notatis, experimento probas re haud difficile est, utpote, si mediclinio instar diametri in transuersum constituto, oriente stel larum altera, utranque per ambo foramina pinnacidiorum conspexeris. Adde, quod paruo latitudinis interuallo: utpote, a septentrione in meridiem, uel econtra peragrato, ualde sensibis liter polorum, syderum, dierum & noctium, nariatur habitudo: quod non adeo subito contingere posset, si Terra respectu totius uniuersi notabilis esset magnitudinis. Item, stellae quo quot uisu percipiuntur, puncta iudicantur a sensu, tametsi secundum Astronomos, & omnium philosophorum consensu, maiores sint ipsa Terra:a fortiori igitur Terra, praefatusue globui ex Tellure & Aqua resultans, tantae machinae comparatus, ueluti punctum existimandus est. ¶ F Cum igitur ipsa Terra in medio totius uniuersi orbis quiescere nuper sit demonstrata, nuntd quoque relinquatur insensibilem ad ipsum uniuersum Mundum habere quantitatem: conuintitur facile, eandem Telluris & Aquae congeriem, centrum ipsius uniuersi instar puncti repraesentare ¶ E Corolarium denique ex praedictis fit manifestum. De ratione nanque sphaerae est, quo dam solida sit, & unica superficie terminata, in cuius medio sit dabile punctum, centrum eiusdem appellatum, circa quod ipsa sphaera super quouis axe sit facile uolubilis. Quae quidem omnia ill mundana reperiuntur structura. Est nanque primum corpus solidum, hoc est, plenum non v cuum (hoc enim abhorret ipsa natura) figurae sphaericae siue orbicularis (ueluti capite quartu monstrauimus) circa proprium axem dietim absque intermissione circunducta (que madmodum quinto fuit ostensum capite) punctum habet etiam in medio locatum, utpote, Terram, quae nus insensibilis respectu totius Orbis relicta est esse quantitatis: circa quam praefata Mundi circun uoluitur machina. Corolarie itaque ex praedictis omnibus non indecenter colligere possumuss Mundum ipsum sphaeram non iniuria ab omnibus uocitari. Idem etiam de quolibet orbe coelesti seorsum accepto, dicere non est dissonum: modo cuncta quae intra quemlibet orbem repon sita sunt, uelut unum corpus integrantia respondenter fuerimus imaginati. Vtpote, si orbeni Solis, una cum Veneris, Mercurij, & Lunae orbibus, ac elementari regione, unum solidum & sphaericum corpus appellauerimus.","prev":{"citation":"Protomathesis 302","label":"COROLARIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/302","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/302"},"next":{"citation":"Protomathesis 303-2","label":"SOLIBRI PRIMI COSMOGRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/303-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/303-2"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}