{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 306.5-8","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 306.5-8","ref":"306.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/306.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/306.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/306.5.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"Quoniam Sole in eadem existente se ctione, uniuersa dierum & noctium accidit aequalitas, postmodum lucis supra tenebras augmen tatio, cunctorum quoque terrae nascentium renouatio haud iniucunda: nobis potissimum, qui septentrionalem Mundi partem habitamus. Qu autem in aduersum primi, seu regulati totius Vniuersi motus fuerint distributa: sola causa fuit, particularis errantium motus: quos in longum Zodiaci ab occasu per meridiem ad ortum, continue experimur circunduci. De signorum tandem in De signorum par gradus sub diuisione, & graduum in minuta, & deinceps minutorum in succedentia partium diftibus. crimina, pręallegato capite primo libri tertij nostrę Arithmeticę sufficienter tracta uimus: de his ergo consulto supersedemus. ¶ Nolumus tamen praeterire, nonnullos Quadruplex si etiam non aspernandos Astronomos, quadruplicem signorum acceptionem, iuxta uariam gnorum acceptio eorundem imaginationem assignasse. In primis namque, signum accipitur pro quadranPrima. gulari superficie, una uidelicet duodecima parte latę, superficialisue circunferentiae Zodiaci, go gradus longitudine, & i secundum latitudinem includente: qualem tibi repraesentat AB. Quo quidem modo, planetę in, id est, sub signo dicuntur esse. SeSecunda. cundo, signum imaginatur pyramidalis figura, cuius basis signum primo modo sumptum, & uertex centrum totius intelligitur Vniuersi: ut hic depicta pyramidis figura CDE, cuius concursus sit in E Mundi centro, repraesentat. Qua quidem IE. acceptione, singuli planetarum proprie collocantur in signo. Tertio, signum Tertia signorum accipitur pro figura superficiali, in medio lata, & ab uno Zodiaci polo in alterum acute teracceptio. minata, signum primo modo captum media latitudine com praehendens: cuiusmodi sunt figurae FHGI, & FIGK, & his similes, obiectae descriptionis. Fit itaque, ut totum spherae conuexum, sex maioribus circulis ex Zodiaci polis F & G per singula signorum initia ductis, in 12 partiatur aequalia, quae domus à nonnullis perperam appellantur. Honc autem acceptionis modo, quaelibet stellarum fixarum aliquo claudetur signo: quemadmodum ex obiecta sphaera FG depraehendere facile est. TanQuarta. dem, solet accipi signum, pro figura solida, binis supersiciebus a signo tertio modo capto ad axem Zodiaci utrinque concurrentibus clausa: cuiusmodi est apposita figura LMN.","prev":{"citation":"Protomathesis 306.1-4","label":"306.1 to 306.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/306.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/306.1"},"next":{"citation":"Protomathesis 307","label":"Caput II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/307","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/307"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}