{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 308.1-5","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 308.1-5","ref":"308.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/308.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/308.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/308.1.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":376,"text":"¶ b Latitudo autem ideo dicta est: quoniam secundum imaginatam circumferentiae Zodiaci latitudinem, ultro citroue suprprutatur. Itaque per latitudinem intelligimus, solam dati syderis, aut signati puncti ab Ecliptica distantiam: quae quidem distantia, per circu lum magnum, qui per datum sydus, uel punctum in coelo notatum, ex polis Eclipticae ducitur merito uenit supputanda. Officium itaque declinationis, pariter & latitudinis esse uidetur: ut coadiuuantem longitudinis arcu, hoc est, distantia secundum ordinem signorum ab Arietis initio, in stellarum cognitionem, & motuum siue locorum earundem perueniamus. Quod, ad syderum in planauel solida sphaera respondentem situationem, uidetur admodum esse necessarium. Quaelibet itaque declinatio, atque latitudo duplex esse uidetur: borealis quidem uel septentrionalis, & austri, na siue meridionalis. Borealem appellamus ab Aequatore declinationem, uel latitudinem ab Ecli ptica, quoties uersus borealem aut septentrionalem Mundi partem numeratur: austrinam uero siue meridionalem, si ad meridianam australemue partem Vniuersi supputatio fiat. Exemplari descriptione forsitan melius intelliges. Sit igitur media Sphae ra ABCD, in qua polus arcticus A, & antarcticus C, altera pars Aequatoris BD, Eclipticae autem EF, cuius poli G & H: datum uero septentrionale sydus esto I, meridionale uero K, per quae sydera, ex ipsius Mundi polis A & C, magnus ducatur circulus AMC, diuidens Aequatorem in puncto M: ex polis autem Eclipticae G & H, duo itidem magni procedant circuli GLH, & CGNH, diuidentes Eclipticam in punctis L & N. Dati itaque syderis quod in I declinatio, erit arcus MI, latitudo autem Li: eius autem syderis quod in K, declinatio erit arcus MK, latitudo ue ro NK, & utraque meridionalis. Ex his relinquitur euidens, stellas nonnunquam declinationem habere sine latitudine, uelu ti Sol, aut puncta L & N: & econuerso, latitudinem absque de clinatione, ut quae sub Aequatore reposita sunt sydera. Item de clinationem maiorem esse plaerumque latitudine, & econtra: ut in figura, maior est MI declinatio latitudine LI, & uice uersa latitudo NE maior ME declinatione, ¶ c Ad maiorem autem succedentium declarationem, sit rursum media sphaera ABCD? in qua medius Aequator BGD, eius poli A & C, altera Zodiaci pars sit EGF, sintque data Ecliticae pun cta H, I, K, quorum I & K communi sectioni C sint aeque propinqua, utroque uero ab eadem sectio ne remotius sit H:per quae demum puncta H, I, K, ex Mundi polis A, C, magni ducantur circuli AHC, AIC, & ARC, Dico igitur, arcum declinationis MI aequalem esse declinationi NK: quod ita demonstratur.","prev":{"citation":"Protomathesis 307-2","label":"Caput II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/307-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/307-2"},"next":{"citation":"Protomathesis 308.6-9","label":"308.6 to 308.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/308.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/308.6"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}