{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 311.5-8","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 311.5-8","ref":"311.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/311.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/311.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/311.5.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"Porro si exploratam habeas in tua regione maximam Aequatoris ele uationem, sufficiet alterum praedictorum solstitiorum examinare, atque uel ipsius Aequatoris eleuationem ab aestiua & maiori Solis eleuatione demere, uel minorem & hyemalem a praefata Aequatoris altitudine respondenter auferre: quod enim facta alterutrius subtractione relinquetur, in dicabit propositum. Sed meo iudicio, non semel tantummodo, uerum saepiuscule, atque diligenter eandem maximam Solis uel Eclipticae declinationem examinabis: quoniam uniuersa fere superiorum contem platio, ex eadem pendere uidetur. quae si non fuerit ad uerum obtenta, omnis tua corruat Astronomia necessum est. ¶. De ipsius autem maximae declinationis quantitate, uariae repertae sunt obseruatio nes. Hanc enim Ptolemaeus, supra scripta uia (ut uidere licet primo suae magnae constructionis) re perit graduum 25, & minutorum 51. Post quem Alcmeon, paulo minorem eandem asseruit declinationem: utpote, graduum 23, & 33 minutorum. Purbachius uero testatur 17 primi Epitomatis, sese hanc inuenisse graduum itidem 25, sed 28 tantum minutorum. Nouissime autem quidam Itali doctissimi, una cum Ioanne Vernero germano, uiro in utraque lingua, Philosophia, & Mathematica admodum erudito, praeter 25 gradus, aiunt sese reperisse minuta 29: quorum obseruatio parum differt a Purbachiana. Ego autem cum loanne Regiomontano, existimo eam fore 23 graduum, & 30 minutorum. Tu ergo ueriorem omnium harum obseruationum diligenter examinato: ea qua nunc monstrauimus arte¶ CSVPPVTATIONEMUCrO declinationum reliquoam punctorum Eclipticae, ex i3 capite primi magnae constructionis Ptolemaei, & respondente 18 propositione Primi Epitomatis Ioannis Regiomontani, supposita declinatione maxima, deprompsimus: ibidem enim demonstratur, sinum totum ad sinum maximae declinationis eandem habere rationem, quam sinus distantiae puncti Eclipticae dati a uiciniori sectione eiusdem Eclipticae cum Aequatore, ad sinum declinationis eiusdem puncti. Vnde fit, ut sinus rectus maximae declinationis, in sinum distantiae puncti Eclipticae dati multiplicatus, & productum diuisum per sinum totum, quartum manifestet: utpote, sinum declinationis ipsius dati puncti, cuius arcus propositam declinationem indicabit. Quidnam uero sit sinus rectus alicuius arcus, sinusue totus, capite 12 primi libri Geometriae nostrae declarauimus. Supponamus in exemplum, maximam Solis declinationem ueritati (ut nunc existimatur) propinquiorem, 23 graduum, & 30 minutorum: sitque propositum inuenire declinationem 15 gradus Arietis. Accipe itaque sinum rectum utriusque arcus, per quartum numerum 13 cap. primi libri nostrae Geometriae.","prev":{"citation":"Protomathesis 311.1-4","label":"311.1 to 311.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/311.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/311.1"},"next":{"citation":"Protomathesis 311.9","label":"Caput II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/311.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/311.9"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}