{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 314.5-8","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 314.5-8","ref":"314.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/314.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/314.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/314.5.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"In cuius exemplum, habes circulum ABCD, qui ex eisdem Mundi polis A & C, per Eclipticae polos I & K, atque solstitiorum puncta E & F circunfiguratur. Hic porro colurus rectos sphęrales cum prio ri facit angulos: & propterea per polos Eclipticae transire diffinitur, quoniam poli Zodiaci in eodem necessario uidentur esse circulo cum punctis maxime ab Aequatore declinantibus. ¶ b Cum autem declinationes per magnum cir culum, ex Mundi polis per oblatum punctum eductum, metiri supra diximus: sequitur, arcus ipsius coluri solstitialis, inter eadem solstitia & eis in Aequatore respondentia puncta compraehensos, maximarum declinationum ostendere quantitatem. Cuiusmodi sunt arcus BE & DF. qui maximae declinationis solaris arcus etiam dicti sunt: quoniam Sole eadem solstitia possidente, maxime tunc ab Aequatore declinat. Quanta uero sit haec maxima Solis declinatio, quoue ingenio perquirenda sit: suo loco docuimus. ¶ c Hi tandem maximarum declinationum arcus, qui ex praedictis relinquuntur adinuicem aequales, tanti necessario uidentur esse, quanti sunt arcus eiusdem coluri, Mundi atque Zodiaci polos intercepti. Volo dicere paucis, arcus BE & DF, aequari arcubus AI & CK: quod ita demonstratur. Quoniam eiusdem circuli quartae sunt adinnicem aequales, quarta igitur a Mundi polo A ad punctum Aequator is B, aequalis est quartae inter Zodiaci polum I & solstitiale punctum E compraehensae: quarum communis arcus AE. Porro si ab aequalibus idem commune tollatur, quae relinquuntur inuicem erunt aequalia, per uulga tam ac communem sententiam: igitur arcus AI aequalis est arcui BE. Nec minori facilitate monstrabitur arcus CK eidem BE, aut DF, atque eidem AI coaequari. De meridiano","prev":{"citation":"Protomathesis 314.1-4","label":"314.1 to 314.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/314.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/314.1"},"next":{"citation":"Protomathesis 315","label":"Caput II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/315","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/315"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}