{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 316.5-8","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 316.5-8","ref":"316.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/316.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/316.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/316.5.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":271,"text":"Quoniam idem circulus Me ridianus, respectu eiusdem loci nusquam uariatur, manetque totus omni tempore fixus: quod ad huiuscemodi supputationem uidetur esse necessarium. Huius autem Meridiani tibi sit in exemplum obiectus circulus ABCD, per Mundi polos A & C, atque uertices B & E, locorum quae in F & G sunt, complete descriptus. ¶ b Tot igitur sunt Meridiani circuli, quot particularia ab ortu ad occasum discrepantia loca: quoniam eorundem locorum uertices sub eodem non cadunt Meri diano. Atqui Meridianus per locorum uertices transire dif finitur: igitur tot erunt Meridiani circuli, quot fuerint loca, longitudine ab occidente ad ortum, uel eco tra differentia. Secus de locis, quam latitudine tantum ab austro ad septentrionem, uel contra distare uidentur? plura enim loca sub eodem possunt esse Meridiano, modo unus datorum locorum non sit orientalior uel occidentalior reliquo, cuiusmodi sunt loca F, G, quorum idem Meridianus ABCD. ¶ C Cuilibet, B inde Meridiano circulo respondentem in terra lineam, quam meridianam itidem uoc itamus, inuenire, ad horologiorum & caeterorum utilium instrumentorum usum commodissimum esse uidetur. Dato igitur quocumque plano, illud primum ad libellam ita disponatur, ut omnes eiusdem partes aequa lance depri mantur, adeo ut nulla sit decliuior reliqua: quod Bignomonis seu gemini rectanguli absoluetur os ficio. Postmodum super ipso plano, circa datum in eo centrum A, circulus liberae quantitatis describatur BCDE, in cuius centro A stilus perpendiculariter erigatur, tantae circiter longitudinis, quanta fuerit quarta diametri eiusdem circuli pars: in hunc quippe modum, ut umbra ipsius stilimer idiana (quae omnium est minima) intra praefatum circulum, longe quidem a circunferentia cadatur. His ita constructis, praestoletur lucente Sole umbra stili antemeridiana, circumferentiam ipsius circuli praecise con eruniungens: qua obtenta, punctum contactus signetur notula B.","prev":{"citation":"Protomathesis 316.1-4","label":"316.1 to 316.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/316.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/316.1"},"next":{"citation":"Protomathesis 317","label":"Caput II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/317","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/317"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}