{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 320.6-9","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 320.6-9","ref":"320.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/320.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/320.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/320.6.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Repetatur in exemplum antecedens figura, in qua sint omnia priori descriptioni similia: sed adiunctis duobus circulis minoribus IK & LM, circa Mundi polos A & C, à polis Eclipticae I & L abstractiue lineatis, praefatos circulos polares utcumque repraesen tantibus. Hi duo polares circuli, quemadmodum & Tropici sunt adinuicem aequales, & tam inter sese quam Aequatori atque Tropicis peralleli. Arcus enim AI & CL, eorundem polarium circulorum semidiametrales, adinuicem, atque maximis aequantur Eclypticae declinationibus: & cum eiusdem circuli quadrantes sint adinuicem aequales, sit ut uterque polarium circulorum aequaliter ab Aequatore remoueatur, & unus tantum a proximo distet tropico, quantum reliquus à sireliquo. ¶ e Is autem polaris circulus, qui ab septentriona li Eclipticae polo, ut I, circumlineatur, Arcticus a Mundi polo arctico, atque borealis ab eiusdem partis septentrionalis denominatione uocatur: cuismodi est IK circulus, circum A polum arcticum figuratus. ¶ f Alter uero, qui a meridionali eiusdem Eclipticae polo, uelut L, completa gyratione describitur, antarcticus a polo Mundi antarctico, atque australis circulus a meridiana sic appellata regione denominatur: qualem tibi repraesentat LM circa Mundi polum antarcticum C respondenter designatus. Ex his deducitur, tantos esse dia metrales arcus horum duorum polarium circulorum, quantus est arcus utrosque Tropicos interceptus: suntque per suppostiam maximam Solis obliquationem, graduum 47, reliqui autem intermedij, uelut EK & HL, 43 gradus includere uidentur. ¶ g. Vnde manifestum est, praefatos Tropicos, una cum polaribus circulis, totum coelum in quinque praecipuas distinguere partes: Zonas ideo dictas, quoniam coelum instar zonae circumambire uidentur. Prima geminos intercipitur tropicos. Duae autem extremales, cirea Mundi polos arctico & antarctico, polaribus clauduntur parallelis. Inter has autem & ipsam mediam, reliquae duae sunt collocatae, una quidem (quam nos incolimus) inter Cancri tropicum, & arcticum parallelum, altera uero (quae nunc a multis inhabitari comperitur) inter Capricorni Tropicus aestiualis, siue cancri. Tropicus hyemalis, siue Capricorni.","prev":{"citation":"Protomathesis 320.1-5","label":"320.1 to 320.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/320.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/320.1"},"next":{"citation":"Protomathesis 321","label":"321","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/321","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/321"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}