{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 323.1-4","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 323.1-4","ref":"323.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/323.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/323.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/323.1.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"¶ b Meridianus autem circulus inter ipsos adnumeratur uerticales, ex uerticalibus autem circulis, unicus duntaxat in ipso uertice eundem Meridianum ad rectos intersecat angulos. qui proprio nomine inter caeteros, uerticalis propterea nuncuperatur: atque in ea Ho rizontis puncta decidit, in quibus communes Aequatoris & Horizontis contingunt intersectiones, quae uera orientis & occidentis puncta nominantur, qualia sunt D & E, Fit igitur, ut ipse Meridianus una cum praefato uerticali circulo, qui rectos cum Meridiano facit angulos, supernum hemisphaerium (cui solum deseruiunt ipsi uerticales circuli) in quatuor distinguant quartas: quarum duae sunt orientales, & reliquae duae occidentales, duae item australes, & totidem septentrionales. Vt in figura, quarta ab ortiua sectione D ad punctum australe C numerata, orientalis & meridiana dicitur: reliqua uero ab eadem sectione D ad boreale punctum A, ortiua pariter atque septentrionalis appellatur. Aliarum porro quartarum, quae ab occidentali praedictorum circulorum intersectione, ut E, uersus idem meridionale punctum C distribuitur, occidentalis meridiana solet appellari: ultima tandem quarta ab eodem pun cto occidentis E, ad praefatum septentrionale punctum A, occidentalis pariter, borealisque nuncupatur. ¶ A uerticali autem puncto dati cuiuslibet loci, ad Horizontem circulum, undique sunt 90 gradus: distat enim uertex a quauis Horizontis parte, per quadrantem circuli. per singulas itaque horum 9o graduum distinctiones, si parallelos imagineris transire circulos, hi sunt quos altitudinum circulos appellare solemus: quorum primus & omnium maximus est Horizon circulus tam rectus quam etiam obliquus, ultimus uero ac omnium minimus, is esse cogitur, cuius centrum est ipse loci uertex. Hi porro circuli altitudinum, tam Metidianum, quam reliquos uerticales circulos, ab Horizonte ad uerticem in 90 partes inuicem aequales, siue gradus distribuunt: atque ab eisdem uerticalibus, in 360 partes inter sese pariter aequales, uersa uice diuiduntur, hemisphaericam quandam efficientes contexturam, Quemadmodum pr aesens uidetur indicare figura: in qua Meridia nus rursum ABC, altera pars Horizontis ADC, à qua ad uerticem B, praefati descripti sunt altitudinum circuli, denis inter sese gradibus in exemplum diBas stributi.","prev":{"citation":"Protomathesis 322.6-7","label":"322.6 to 322.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/322.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/322.6"},"next":{"citation":"Protomathesis 323.5-7","label":"323.5 to 323.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/323.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/323.5"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}