{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 326","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 326","ref":"326","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/326","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/326","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/326.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":242,"text":"Per altitudinem itaque syderis F, intelligimus arcum EF, inter Horizontem AC, & parallelum GH compraehensum: qui per assumptum circulorum exemplum, 30 uidetur esse graduum, qualium totus quadrans BE, est 90. Altitudo porro syderum meridiana uocetur, quoties astrum ad ipsum peruenerit Meridianum. Quod si nondum Meridianum attigerit, orientalis ante meridiana dicenda est: si autem eumdem praeterierit Meridianum, occidentalis pomeridiana uenit appellanda. ¶ g Quod autem sy dera in uerticalibus circulis a Meridiano circulo aeque distantibus, aequales obtineant eleuationes: hoc ex eo prouenit, quoniam polus Mundi est in ipso Meridiano circulo, circa quem sydera ab ortu ad meridiem tanta regularitate leuantur, quanta ab eodem meridie deprimuntur ad occasum. Hinc fit, ut in horis aeque distantibus a Meridie, cuiusmodi sunt, septima ante & quinta post meridiem, octaua & quarta, nona & tertia, decima & secunda, atque undecima antemeri diana & prima post meridiem, utpote, quae simul iunctae duodenarium uidentur integrate numerum. Sol aequales obtineat super Horizontem eleuationes: unde rursum in solaribus horologijs, lineae quae antemeridianis horis deseruiunt, etiam pomeridianis, sed uerso accommodantur ordine. Debet igitur praedictorum circulorum & uerticalium & altitudinum contextura, in ordine ad eundem sphaerae situm immobilis imaginari: adeo ut nusquam uarientur, nisi mutato uertice. Vnde particularia quaelibet loca, peculiares habebunt uerticales atque altitudinum cirs culos: ueluti proprios Horizontes & Meridianos, In sphaera itaque solida, hi uerticales & altitudinum circuli, per quadrantem in 90 partes inuicem aequales distributum, atque circa uertice ad singulas Horizontis partes facile uolubilem, repraesentantur: ipse enim quadrans hoc modo circunductus, singulorum uerticalium, & 90 eiusdem partes eorundem altitudinalium circulorum fungitur officio.","prev":{"citation":"Protomathesis 325","label":"325","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/325","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/325"},"next":{"citation":"Protomathesis 326-2","label":"Caput IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/326-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/326-2"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}