{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 327.5-9","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 327.5-9","ref":"327.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/327.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/327.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/327.5.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"minari, quę super plana Hor izontis superficie delineantur; Erecta autem, seu uerticalia, quę in planis ad austrum perpen diculariter erectis fabricari solent, quorum omnium index horarius, est axis Mundi. Pendula uero dicuntur horologia, quę super plano in longum axis Mundi, instar tecti, pendulo, construuntur: ortiua porro, uel occidua (quae lateralia proprie no minantur) sunt, quae in plano ad ortum uel occasum conuerso depinguntur. Cum igitur plana, a sectionibus horariorum circulorum cum Horizonte, erecta autem Vnde tam uaab eorundem circulorum intersectionibus cum uerticali circulo, pendula uero atque lateralia, ex conria in horolopressa praedictorum circulorum inclinatione, reflexioneue pendere uideantur, sintque eiuscemodi cir gijs horarum inter capedines. culorum atque planorum habitudines uariae atque diuersae: manifestum est, tam in planis, & erectis, quam pendulis uel lateralibus horologijs, quibus uidelicet per fili, stili, perpendiculi, alteriusue rei umbram ęquales & uulgatae cognoscuntur horae, ipsarum horarum intercapedines fore admodum inter sese differentes: tametsi eorundem horariorum circulorum habitudo, ab ęqualibus Aequato ris (uti supra definitum est) prodeat intersectionibus. ¶ d Quod autem plures horizontalibus Cur plures in planis quam alijs ho siue planis, quam erectis aut pendentibus horologijs plures inserantur horarum distinctiones, ex eo rologijs descriprouenit: quoniam ipse totus Horizon ubique locorum in propatulo est, uerticalis autem circuli atque ipsius bantur hore. Aequatoris dimidium sub ipso semper occultatur Horizonte. unde talium horologiorum semicirculus ab hora sexta matutina, usque ad sextam uespertinam a Sole tantum irradiatur. ¶ e Nec Propter quid la teralia aute uel minus euidens est, horologia quę lateralia superius nominari diximus, ante uel post meridiem, post meridie tam hoc est, antemer idianis, aut pomeridianis horis fore tantum accommoda: atque horariorum interuallotum deseruiant rum lineamenta, ab alijs horologijs multum habere diuersa. Quoniam in longum Meridiani cirhorologia. culi super Horizontem erecta plana, aut uersus ortum, uel ad occasum tantummodo uergunt: in quibus ita constitutis planis, uaria ab alijs contingit horariorum circulorum umbratilis repraesentatio.","prev":{"citation":"Protomathesis 327.1-4","label":"327.1 to 327.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/327.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/327.1"},"next":{"citation":"Protomathesis 327.10-11","label":"327.10 to 327.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/327.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/327.10"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}