{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 351.1-4","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 351.1-4","ref":"351.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/351.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/351.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/351.1.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Ex quo sequitur, ut quanto signum uel datus arcus rectius ascendit, tanto descendat obliquius, in obliquo sphaerae situ, & econtra: fit enim praedictorum arcuum Eclia pticae & Aequatoris simul ascendentium aut descendentium alternata seu permutata respondentia. Vnde rursum euidens relinquitur, eiusdem signi ascensionem cum descensione iunctam, coaequari ascensioni atque descensioni simul iunctis, quas idem signum habet in sphaera recta. h. ¶ Adde, quod in obliqua sphaera ascensio eiusdem signi, est descensio sui oppositi, & ii econtra. Quantum enim unum oppositorum signorum rectius ascendit tam in obliqua quam in recta sphaera, tantum & reliquum ascendit obliquius, & econuerso, per ea quae nunc deduximus: in hunc quippe modum, ut augmentum ascensionis uel descensionis unius, sit decrementum ascensionis uel descensionis oppositi, ascensiones ascensionibus atque descensiones descensionibus comparando. Sequi tur ergo, ut quantum additur ascensioni rectae cuiuspiam signorum, tantundem auferatur a prus pria descensione, & ascensione sui oppositi: quantum praeter ea minuitur eiusdem ascensio, tanlum tundem augetur descensio tam propria quam signi ex diametro constituti. Ex quo patet, ascensium nes quorumlibet signorum seorsum acceptas, fore descensiones oppositorum: & econtra. ¶ iQ, autem maior contingat ascensionum atque descensionum diuersitas, quanto alter Muls di polorum super Horizontem magis eleuatur, ampliori non uidetur indigere declarationem cum ex eo maior aut minor Eclipticae & ipsius Aequator is ad Horizontem, accidat obliquiis ¶ K RELIQVVM EST igitur clarius exprimere datam obliquarum ascensionus tas. supputationem. Ptolemaeus itaque capite septimo secundi libri Almagesti seu magnae compolti tionis, atque Ioannes Regiomontanus uigesima secunda propositione secundi Epitomatis, su bis demonstratum reliquerunt, sinum complementi declinationis puncti arcum Eclipticae P tum terminantis, ad sinum ipsius declinationis eandem habere rationem, quam sinus generatu ex multiplicatione sinus oblatae cuiuscunque polaris altitudinis in sinum totum, & producti dilli sione per sinum complementi eiusdem eleuationis polaris, ad sinum cuiuslibet ascensionalis dii ferentiae, rectae & ipsius datae obliquitatis sphaerae.","prev":{"citation":"Protomathesis 350-2","label":"JWTABELLA RECTARVM ASCENSIONVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/350-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/350-2"},"next":{"citation":"Protomathesis 351.5-9","label":"351.5 to 351.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/351.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/351.5"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}